Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 152

152. ad Faustinum

Quam bene Saturni praebebat temporis glans

Fercula simplicibus populis, potum liquidus fons,

Aede pari fuerant homines, etiam pecudum grex,

Iuncta suis qualem faciebat stipitibus frons.

5

Tunc mel, lac, flos, glans, lens, vas, puls, sal quoque, nux, far

Munera magna tuo puero fuerant, Corydon, sat.

At pueri pueraeque simul nunc percupiunt aes,

Quo modo tu careas omni simul et careas spe.