Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 143

143. ad Augustum Card. Mantuanum in funere sororis

Hac traxere die nigrantia vellera Parcae,

Quam tibi signabit Stygia madefactus in unda

Calculus, et quotiens acto renovabitur anno,

Funereae pullo celebrabitur ordine pompae.

5

Nam iacet in media soror intercepta iuventa

Venturis fraudata bonis multumque cupito

Connubio, cuius non exorabile fatum

Florentes annos primaque in parte recidit

Stamina felici digito deducta sororum.

10

Vnde sed aggrediar nondum tractabile vulnus

Quodque tibi tanto mentem rapiente dolore

Lenimen mea Musa canet? Tu flere paratus,

Nec lacrimis adhibere modum iactura sororis

Te sinit et surda solamen despicis aure.

15

Nec mirum: rapit inde tuos mors improba sensus

Et matura minus rapit hinc in sanguine fratris

Nomen, et absenti quod adempta sit illa, moveris,

Et venit ante oculos, quod quando revisere caelum

Et natale solum patrio cogeris amore,

20

Non illa accurret tibi gratatura manumque

Coniunctura tuae, facie cultuque decora,

Quis bene germano poterat te digna videri.

Et si forte petes, ubi sit Dorothea, sorores:

"Cur, quae me lacrimis abeuntem vidit obortis,

25

Non me nunc laetis redeuntem suscipit ulnis?"

Quod superest solum, signatum in marmore nomen

Illius ostendent aliquisque ex ordine letum

Quaerenti exponet, cuius minus ora tenebit

Et dolor et fletus, referetque, ut repsit in artus

30

Insidiosa quies vitaeque recesserit aura

Vtque, fatigati cum iam languore maligno

Deciderent vultus et visibus error adesset,

Rursus in aethereas auras e limine mortis

Se referens, caros fratres tenerasque sorores

35

Felicesque prius nec passos ante parentes

Triste aliquid iussit moribunda voce valere,

Te tamen absentem nixu maiore vocavit

Multaque tunc etiam, quamvis moritura iaceret,

Cura fuit pro te superos ambire precando

40

Proque salute tua supplex his vocibus orsa est:

"O superi, quoniam rapior iuvenilibus annis

Nec licet optatos ex me generare nepotes,

Fraternum servate caput, date candida Parcae

Fila trahant illi, superet quoque Nestoris annos.

45

Sic non omnino pater invidisse putabit

Vos sibi, sic columen credet superesse suorum".

Illius inde memor, de quo, si fata tulissent

Nec foret ad superos virgo revocata, futura

Mater erat, secum supremo murmure dixit:

50

"O cui virginitas fuerat mea danda, superstes

Pars melior mansura mei! Licet impia multum

Me trahat ante diem mors, non invita iacerem,

Si mihi subreptos possem tibi linquere Ianos.

Sic placitum superis: moriens in flore iuventae

55

Destituo thalamos, quod iungere uterque cupivit.

Quamvis non licuit properataque funeris hora

Dividit amplexus sperataque gaudia rupit,

Tu modo parce tuis lacrimis, ne coniugis umbra

Vexetur plangore tuo; post funera si quis

60

Restat amor, tumulo liceat sim condita, semper

Teque tuosque colam, te tangat cura meorum

Sitque illis, voluisse satis, quod fata negarunt;

Sic ego nec Stygios nec lucida Tartara cernam,

Sed loca summa petam caelique admittar in oras".

65

Dixerat et moriens circumvolitabat Amorum

Turba pudica caput sponsique adstabat imago.

Denique purpureum vulsit Proserpina crinem

Vertice ab aurato frigusque inrepsit in artus.

Non Maro, Lethaea si nunc remearet ab ora,

70

Per vetitum regressus iter, patriamque videret

In lacrimis versam, dominam dum plorat ademptam,

Exsequias posset merito describere versu.

Illic Inda seges Cilicumque Arabumque manipli

Quicquid et in Latium mittit Panchaica tellus

75

Fluxit et implerunt redolentia nubila caelum

Certaruntque tuis radiis funalia, Titan.

Ingemuit populus lacrimasque ex ordine cives

Pro domina fudere sua, nec flesse putares

Ad bustum dominae, fratrum sed flere sorores

80

Funera, natorum matres natosque parentum.

Nec visus gemitus tanto satis esse dolori,

Talia quin madidis lacrimarum rore querelis

Clamarent: "Divum quis certo foedere iunxit

Invidiam, Fortuna, tibi. Quaecunque beasti

85

Limina, non aequis oculis ea cernit et alta

Gaudia perturbat saevae conamine dextrae.

Florebat Gonzaga domus, caelestia vincens

Sidera natorum rutilo splendore suorum.

Nil querulum, nil triste sibi tam laeta timebat,

90

Inclite, quod timeat nec habet, Ludovice, fatemur,

Te salvo genitoque tuo, ceu cardine cuius

Religio innixa est humero sociataque magnis

Cum dis sceptra tenet, seriem quis temperet orbis.

Vnde inconcussos quaterent mala Fata Penates,

95

Invenere tamen laetumque intrare lacunar

Vis saeva instituit, nam cum te numina terris

Vix bene monstrassent, crescentes Atropos annos

Abstulit. Heu nimium superi, Dorothea, putarunt

Gonzagam iam posse domum, diuturna fuisses

100

Si magis in terris, tantaque aequabat alumna

Vertice sublimi stellatum Mantua caelum.

Nil probitas, nil casta fides, nil forma nec aetas

Semideumque genus, nil ars et cura medentum

Profuit! Vt rapido pallent sub sole ligustra

105

Et subitos violae declinant culmen ad Austros,

Sic sensim niveo cessit de corpore sanguis.

Heu ubi virgineus pudor est candorque nivalis

Sidera marmoreum collum crinesque micantes

Ex auro, quibus haec Latias heroidas omnes

110

Vincebat tantumque fuit conspectior illis,

Nereidum quantum superat Venus aurea turbam!

O, ubi venturum genus et sperata nepotum

Progenies, Latiis quae post regnaret in oris

Et geminos belli studio pacisque referret

115

Semper avos meritoque satam de semine tanto

Cognosci posset parque esset laude vetustis

Aut maior, certe saeclis imitanda futuris!"

Mincius interea lacrimis augentibus undas

Creverat et solito multo violentior ibat

120

Nec satis assuetis poterat consistere ripis.

Venit ad Eridanum postquam vis maior aquarum,

Concitus ille prius tanto subitoque tumore:

"Bella mihi - dixit -v ideo popularia; tangit

Flumina laudis amor, dolet hic sua nomina ab undis

125

Intercepta meis et quod mare notus adire

Non valet, ut faciunt rivi fluviique minores".

Inde caput cannis cinctum ceu cornibus unda

Extulit et causam subitarum sensit aquarum.

Tum verum totos nimbos cecidisse putares

130

Et totas fluxisse nives e montibus altis:

Sic Padus intumuit latosque erravit in agros.

Non eadem mansit campis silvisque iugosis

Forma, sed abiecta specie pallere videres

Omnia, demissis squalebant lilia passim

135

Frondibus et violis fuerat decor omnis ademptus.

Sic genus aereum fusis miserabile pennis

Triste aliquid rauco stridebat in aethera rostro

Et quae caede solent semper gaudere ferarum

Agmina inassuetis oculis lacrimasse feruntur.

140

Quis neget et montes Nymphas ululasse per omnes

Et Satyros rurisque deos quotcunque colendos

Fontibus et silvis cis Alpes Gallia nutrit?

Venit et ad populos dolor intra moenia tandem

Atque urbes, quascunque Padus videt, undique vertit

145

In luctus: flebant pariter iuvenesque senesque,

Quae fuerant dominae clamantes funere digna.

Ter quater implerat lustratas lampade terras

Phoebus et algentis totiens incensa sororis

Cornua monstrarat, requiem nec fletibus ullam

150

Addiderant, videre novi cum sideris ignes

Et novere tuam caelo fulgere sororem

Inter avos atavosque suos, sed sidere quali

Praevius adducit radiatum Lucifer axem.

Tum subito posito luctu venerabile credunt,

155

Quod nuper flebant, et digna voce salutant.

Tu quoque neu seriem fati nescire puteris

Et quod lege pari morituri nascimur omnes,

Seu potius videare queri, loca plena quietis

Quod Dorothea colit, lacrimarum contrahe lora.

160

Non soror occubuit, terras fugitura reliquit

Ad superos, stellis ubi iuncta refulget avitis

Et tua ab excelso benefacta videbit Olympo

Laeta, quibus clarum sidus radiabis ab alto,

Sed sero: nam terra prius pacanda fretumque,

165

Vt non invitus totus tibi serviat orbis

Omniaque in priscum per te reditura metallum.

Et cum iam tellus omnisque aget otia pontus,

Canitie Pylii senior remeabis ad astra,

Vnde datus terris, et parte nitebis ab omni.