48. in Matheum Palmerium
Siqua tui vatis Mathei cura tenet te,
Si, dea, promeritis es neque grata parum,
Hunc ne, Musa, sinas verbis lacerarier atris,
Ne ve sit ut linguis praeda futura malis.
5
Aonas in montes quoniam deductus, ab antro
Hausit Apollineo, Phoebe, quod arte mones,
Scriberet historias illinc ut doctus et acri
Tempora digereret quaelibet acta nota,
Bellaque narraret, populus quae Tuscus in oris
10
Parrasiis fausta maxima gessit ave,
Vt praecepta daret vitae civilis in omnes,
Civibus illa quidem rite tuenda bonis,
Denique vel quicquid memorat Cumea Sibylla,
Cui comes extiterat, dum nova facta canit.
15
Adde huc quae Tusci fuerit sibi cura Palati,
Se bene pro patria gessit ut ille sua.
Invide, quid laceras igitur tot honesta ferentem
Vndique Palmerium? Lingua maligna, tace!