Naldo Naldi epigrammaton liber, 42

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


42. ad Petrum Mulinum legatum Venetum

Forsitan, ante, tuos me non celebrasse Penates

      Miraris, decuit me velut ante, pater.

Desine mirari: non est tua culpa, benigno

      Ingenio capias cum, Petre, quenque tuo;

5

Hac quoque me culpa penitus caruisse necesse est,

      Vsque tuos cupiam cum celebrare Lares.

Est tua sed gravitas oris tibi tanta severi,

      Deque tuo tantum provenit ore decus,

Dum quod Aristotelis tradit, quod docta vetustas

10

      Pellegis et quicquid dogmata prisca monent,

Vt neque philosophi gravitatem attingere possim,

      Assuetus levibus, Petre verende, modis.

At, cum conspiciam, divino accensus amore

      Vt summi cupias scandere summa poli,

15

Vt teneas quicquid de se natura deorum

      Tradidit et superas quis regat arte domos,

Horreo tum vero divinum attingere honorem

      Protinus atque tuas inde subire fores.