Naldo Naldi epigrammaton liber, 41

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


41. ad Bernardum Bembum de periculo quod subiit
non procul ab urbe Florentina, dum honorificentissimo
Venetae legationis munere perfunctus in patriam rediret

Audieram veluti tu saeva pericla subisti,

      Exciperet cum te quartus ab urbe lapis.

Nec mora; consului Tyrrheni oracula Panis,

      Qui deus ex aditis hos dedit ore sonos:

5

Moenia cum nollem tali privata decore

      Tusca, quidem Bembus qualis in urbe fuit,

His iter in patriam manibus cum carperet acer

      Disrupi subito frena fugacis equi,

Prorsus ut augurio graviori territus ille

10

      Mallet in Etruscas inde redire domos.

Haec ego: sed frustra! Nam, cum Laurentius acer

      Traderet huic mulum, quo bene vectus erat,

Ausus, Nalde, fui, Medicum devinctus honore,

      Amplius in Bembum non ego ferre manus.

15

Sic abit is, liber, vel moenia tristia linquens,

      A quibus, heu, lachrimas vidimus ire pias.