Naldo Naldi epigrammaton liber, 40

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


40. ad Bernardum Bembum legatum Venetum
de eius a Florentina urbe discessu

Siquis erit, sortes hominum qui ducat iniquas,

      Aut putet in terris qui nihil esse diu,

In te convertens oculos, Bernarde, videbit

      Rebus in humanis longius esse nihil,

5

Atque hunc, Socraticos monitus qui scripserat olim,

      Vera quidem veris concinuisse modis,

Vsque voluptati cum dixit inesse dolorem,

      Triste quid ut semper subsequeretur eam.

Nam te quid Tusca iam pridem vidimus urbe

10

      Laetius aut quem nunc diligat illa magis?

Te pueri iuvenesque simul florensque senatus

      Et colit et laudes tollit in astra tuas;

Teque domus Medicum summo dignata decore

      Delitias patriae te putat esse tuae;

15

Teque pii vates numen venerantur amicum,

      Quisquis et Emonio mersit in amne caput,

Vt te legitimum meritis pro talibus in se

      Iure suo vocitet quaeque Camena patrem:

Sed nihil ista iuvant, urbs te cum maxima rerum

20

      Iusserit in Venetos nunc remeare Lares.

Sic, cum summa, pater, de te sit sumpta voluptas,

      Dum licet, atque tuo dum datur ore frui,

Sit dolor ipse gravis, quem nunc subeamus, oportet,

      Discessu qui nos tam premit usque tuo.