Naldo Naldi epigrammaton liber, 39

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


39. ad Bernardum Bembum de duabus epistolis,
quae versibus ad eum scripsit

En tibi bina, pater, quam Naldus, epistola, mittit

      Naldius, ingenio non aliena tuo:

Altera, legitimum castumque notabit amorem,

      Cuius inest Helenae maxima cura tuae,

5

Altera quam caste te gesseris usque docebit,

      Orator Veneta dum procul urbe manes.

Siqua meis aderit numeris tibi forte voluptas,

      Pars decet uxori sit sua, Bembe, tuae:

Femina nam Venetas inter primaria cum sit,

10

      Castior Illyricas inter habenda nurus,

Convenit ut partes ex te cognoscat honoris,

      Est quem carminibus nunc habitura meis.

Coniugis ergo piae si iura pudica movebunt,

      Atque eris uxori par in amore pari,

15

Es velut, ista leges Helenae, quaecunque fuerunt

      De se, Bembe, mea scripta notata manu,

Vt sciat haec, nuribus quae sint praeconia castis

      Laudis, et ingenio gaudeat illa suo.