Naldo Naldi epigrammaton liber, 23

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


23. ad Phoebum scribam Venetorum

Phoebe, decus Venetum, patriam qui legibus aequis

      Instruis et monitis tollis in astra tuis:

Quam bene conveniunt quae nomina magna parentes

      A puero iam tunc imposuere tibi.

5

Nam, velut in superos Phoebus moderamen equorum

      Suscipit et clarum conficit orbe diem,

Sic tu quod pater instituit Venetusque senatus

      In lucem profers, Phoebe verende, novam,

Cum dux quas iubeat, patribus de more vocatis,

10

      Quasque, bonus, leges sanciat inde pias,

Has prius ingenio sic tu mediteris et arte,

      Consiliis agitans quaeque futura bonis,

Vt modo non aliter Venetos splendescat in omnes

      Lux tua per Latias maxima facta domos,

15

Quam totum Phoebi lux se diffundat in orbem,

      Qua nihil astrifero fulget ab axe magis.