21. de morte Contessinae infantis, Laurentii Medicis filiae
Audissem natae fatum cum moestus acerbum
Atque domum peterem tristior inde tuam,
Illius, o Medices, nota mihi maior imago,
Limine subsistens, talia voce dedit:
5
Quod tibi querenti fuerat dicturus Apollo,
Hoc ego, Nalde, tibi nunc, dea facta, canam.
Instaret nobis aliquid cum triste futurum
Idque ratum faceret Parca maligna nimis,
Iupiter ingemuit Medicam vi laedier ulla
10
Progeniem, cuius maximus auctor erat.
Cum tamen obstarent contra luctantia fata,
Nil quibus invitis Iupiter ipse potest,
Quod fuit, obtinuit, levius pro tempore dannum:
Vt caderem saevae facta rapina neci,
15
Tot pater at magnus venerandaque mater in annos
Viveret, ut natos cernat uterque senes.
Dixit, et in verbo torquens vestigia: Patri,
Nalde, velim referas haec mea dicta. Vale!