Naldo Naldi epigrammaton liber, 17

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


17. de admiratione, quam legatus Venetus suscepit
de pulcherrima domus Medicae supellectile

Miratur Venetus thalami genialis honorem

      Maximus, et vestes, vir memorande, tuas,

Miratur veterum effigies atque ora Quiritum

      Quae, presso servans aere, vetusta tenes,

5

Miratur pluteum tot magna volumina habentem

      Priscorum, quot nunc nemo referre queat,

Miratur tabulas pictas, miratur et arma,

      Tu quibus hanc urbem semper ab hoste tegas,

Miratur galeasque graves, miratur et enses

10

      Ordine dispositos in loca certa novo,

Octavi, decus egregium, miratur et oris

      Effigiem, superest quae tibi pulchra domi:

Sed nihil, ut dixit, nihil est, si cuncta requiram,

      Omnibus his Venetus quod probet ille magis,

15

Quam mores faciles, quam mitia verba loquentis,

      Quam probat ingenium mitius inde tuum,

Cum tibi, Laurenti, clementia summa nitescat,

      Virtuti, Medices, gloria prima tuae.