Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 80

80. ad Silviam

Tandem parce tuis, Silvia, luminibus,

A quibus e nostro sanguine gutta cadit.

Non refugit Venetos nausea gurgitulos,

Vt te destituam, tam neque lentus amo.

5

Nil tibi sed demptis ars mea basiolis

Et dare per trivia murmur inane potest.

Heliadum fletus tu tamen usque petis

Et cupis articulos cingere chrysolitis.

Quid faciam? Cultus vis tibi lucidulos

10

Et laus in Veneto vix mihi sola luto.

Desine me lacrimis attenuare tuis.

Non ego te fugio, postmodo sed veniam,

Cum faber aut praeco seu citharoedus ero.