Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 76

76. ad Quintilium

Quid me lyrulam tangere rursus,

O, mihi luminibus anteferende, iubes?

En Sergiolus dissona chordis

Nescio quo pacto carmina nostra refert.

5

Si Sergiolus vera recenset,

Iam lyra non doctis concidat e manibus,

Si Sergiolus falsa recenset,

Quem non vult patula sentiat aure sonum

Et Callimachi nomen in orbe

10

Cantetur merita laude perenne sibi.