Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 69

69. de lacrimis Ambroseolae

Quas modo per genulas tristibus exsequiis

Fundebat lacrimas Ambroseola patris,

Non equidem lacrimae, sed puto nectar erant,

Quod Iovis assuevit Phryx puer in calice

5

Ponere, caelicolas cum vocat ille deos

Solemnes mensis et iubet esse dapes.