Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 67

67. ad Chlorim

Quid dura fetus dilaceras tuos,

Chloris, tenaci filioli manu

Carpens nitentes capillos

Molliculas genulasque plangens?

5

Nescis medullis an genitum tuis,

Quem sic fatigas verbere livido,

In teque fuisse nescis,

Dum novies reparata luna?

Nescis labores innumerabiles,

10

Quos hunc tulisti visceribus ferens

Quantumque nascens doloris

Cunniculo dederit tenello?

Nescis lacertis et quotiens tuum

Collum ligavit, mollibus appetens

15

Labris eburnas papillas,

Quas digitis teneris fricabat?

Curis gravatam saepe tenacibus

Ridere fecit blanditiis suis

Verbisque ludens iocosis

20

Basia corripuit negata.

Heu saeva belli filioli comis

Iam parce, Chloris, verberis improbis

Vsum relinquens, reponat

Statione manus capillos.