Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 22

22. ad Archesilaum

Saepe lupo raptas pecudes vorat ipse Molossus

      Praesidiumque gregi non minus hoste nocet.

Tu quoque Corvini causam defendis, at ille

      Dat tibi divitias, iugera pauca, suas.

5

Te sine quam tenuem causam perdiderat ille,

      Sed sibi pars etiam nunc superesset agri.

Tu facis, ut causam teneat, sed perdat agellum.

      Vtilius quare succubuisse fuit.