Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 19

19. ad Chlorim

Commendo tibi Cosmici tabellam,

Commendo tibi Cosmicum poetam.

Quem tu, si sapis, tuo parenti

Aut si quid tibi carius parente,

5

Praepones, etiam tuis ocellis.

Nam quid candidius beatiusque

Vatis molliculo putas amore?

Is te versiculis suis beabit,

Is aequam faciet subinde divis.

10

Et te fulgidulos habere ocellos

Et te candidula valere forma

Et te lucidulo colore dicet,

Crines aureolos tuos vocabit

Et quae pars superest eburna fiet

15

Corporis tibi, Cosmico volente.