Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 4

4. ad Coluscum

Nunc te palliolo tegis, Colusce,

Nunc erras tunicis superbus albis,

Interdum Tyriis nites lacernis,

Interdum trabeis togisque pictis.

5

Sic pannos varias die sub omni

Et non, est habitus tibi perennis,

Idem sed tamen omnibus diebus

Sunt mores tibi pessimo, Colusce.