Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 18

18. ad Baptistam rusticam

Baptista, montis gloria Belluli

Nec digna vitam ducere villulis

Tectis, Minervae perita

Ruricolis melius per artes,

5

Frondes virentes aspice ut arbores

Postquam dederunt, floribus emicant,

Tum poma mittunt colonis,

Mitia cum fuerint legenda,

Certo racemos tempore colligunt,

10

Putres ne ab ipso palmite decidant

Vsuque nullo cadentes,

Quas genuit, fleat arbor uvas.

Sic et comosis undique frondibus

Spirante fulsit vere Favonio

15

Stipes tuus, pernitentes

Tum peperit posuitque flores,

Nunc poma ramos mitia degravant

Vltroque carpi protinus appetunt,

Ipsos sequuntur fugaces,

20

En, digitos cupiuntque velli.

At si resistes, praeterient dies

Et te senectus sordida circuet.

Nunc, qua potens nunc, favilla

Non tibi, non aliis placebit.