Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 1, 23

23. ad Platinam

Quid me potentum spernere limina

Et plebis auras, Platina, non sinis?

Quid rursus Ascraeum per antrum

Verba iubes sociare chordis?

5

O, quam paterno rure beatius

Glebas Sabellis vertere sarculis,

Tauros fatigatos in umbra

Seu gelido recreare rivo,

Et rore campos spargere ductili

10

Natasque lappis et lolio fruges

Purgare molirique fraudes

Alitibus nocuis per agros,

Vultu diurni noscere sideris

Imbres et austros signaque praesciae

15

Cornicis et mergos notare,

Alcyones, fulicas gruesque,

Seu falce ramos carpere inutiles

Gemmasque truncis iungere non suis,

Ignota quo miretur arbor

20

Poma suo genuisse suco.

His rara centum vina laboribus

Condantur urnis et gravet horreum

Fecunda messis rusticoque

Vsque mihi tepeat culina.

25

Nam quid favores, quid populi mihi

Laudes, Camenae, si gelidis sciens

Monstror lacernis et secundo

Cum siliquis caret arca pane?

Regum poetae cura potentium.

30

Quondam lapillos et maris Indici

Vincebat argutus libellus

Et citharae pretium canorae.

Nunc concha vulgo gratior infido

Dives monilis fulgor et aurei;

35

Vix unus immensum per orbem

Igne calet viridis coronae.