Callimaco Esperiente carminum appendix, 19

19. ad Fanniam

Fannilla, rupis fama Bobritie

Nec digna vitam ducere villicis

Tectis, Minerve perita

Ruricolis melius per artes,

5

Frondes virentes aspice ut arbores

Postquam dederunt, floribus emicant,

Tum poma emittunt colonis

Mollia cum fuerint legenda,

Que in statuto tempore colligant

10

Labuntur ipso ab stipite putrio

Vsuque nullo cadentes

Quas genuit, videt arbor uvas.

Sic et comosis undique frondibus

Spirante fulxit vere Favonio

15

Truncus nitentes tuusque

Tum peperit posuitque flores,

Nunc poma ramos mitia degravant

Vltroque carpi protinus appetunt,

Ipsos sequuntur fugaces,

20

En, digitos cupiuntque velli.

At si resistes, preteriet dies

Et te senectus sordida circuet.

Tunc qua potens nunc Fannilla

Non tibi non aliis placebit.