Callimaco Esperiente carminum appendix, 6

6. evocatio ex rure in civitatem pro natali Christi
ad Gregorium Sanoceum Leopoliensem
Archiepiscopum Reverendissimum

Ecce iterum nati redeunt solemnia Cristi

Luxque salutaris mundo predictaque priscis

Vatibus et denis pariter promissa Sibillis.

Ipse michi infantis videor sub imagine parvi

5

Algentem spectare deum duroque iacentem

Straminee presepe case cui sedulus adstat

Bos asinusque simul quantosque in pectore servant

Munere divino tantos afflare calores

Nituntur puero gratesque exolvere vite

10

Accepte properant vitalis flatibus aure.

Illinc mesta sedet genitrix queriturque pusillum

Vtpote tunc natum vel vili involvere panno

Filiolum non posse suum paleasque rigentes

Mollit et in corpus lacrimat sevire tenellum.

15

Inde senex tremulus procul aspicit et timet illum

Ledere si tangat cum iam se morte propinqua

Sentiat algentem rigeatque a frigore brume.

Non tamen ethereo faciem detorquet ab ore

Nec satis aspectu satiat sua lumina sacro,

20

Tanta est in parvo genitoris gratia nato.

Hinc duce tergemini procumbunt sydere reges

Sordidaque aurata verrunt fenilia veste

Donaque gemmatis reserantes lancibus, orant:

Accipiat non digna deo sed qualia possunt

25

Munera mortales offerre et ad oscula pronus

Flectitur illorum senior pedibusque labellum

Admovet incanum seniumque relinquit in illis.

Exultant pecoris magno clamore magistri

Rusticulisque notis rerum mundique parentem

30

Adventasse canunt pacemque tulisse per orbem

Nec dubitant tanto presenti numine sevos

Posse lupos violare gregem tenerosque vagari

Permittunt fetus nullo custode per herbas.

Tu tamen aprici captus dulcedine ruris

35

Lentus abes neque te revocat moderamen ovilis

Aut tibi commissi gregis instauranda voluptas;

Ille quidem letus tam sancte lucis honores

Apparat et vertit totas ad gaudia mentes.

Si tamen ipse sinas quid enim pastore remoto

40

Letificum posset gregis exercere tumultus?

Iam satis aspectu sacro, pater optime, villa

Exornata tuo est, sat te tenuere volentem

Vrbe procul gelidi colles vallesque virentes,

Dum passim florebat ager, dum quelibet umbra

45

Nobilis arbor erat, placidis dum dulce quietes

In ripis fluvialis aque properantis ab antro

Muscoso captare fuit, dum flevit hirundo

Et soror Hysmarii scelus exitiale tyranni,

Dum Charites iunctis manibus lusere per arva

50

Inque sacris lucis Dryades duxere choreas.

Sed iam bruma riget, glacies iam gramina condit

Sytonieque nives, iam nulla est gratia campis,

Iam furor arthoi Boree fontana repressit

Murmura et ex omni decussit stipite frondes,

55

Omnia iam simili squalent horrore geluque

Ignibus et tecto moderandum rursus ad urbem

Te vocat aurati donec per cornua tauri

Phebus agat currus Zephirusque remulceat ortos

Vxorisque sue tellurem dotibus ornet.

60

Hoc tua, crede, salus possit celique procella

Immodica et minimis iam nunc violabilis etas.

Te gregis affectat fervor, te Virginis alme

Sancta puerperia et nostre lux diva salutis

Natalisque Dei at si tantis iungere causis

65

Parva licet, te Musa tui vocat ecce Philippi.