Callimaco Esperiente carminum appendix, 1

1. de peregrinationibus. Ad Fanniam Sventhocam

Scire meos casus populos gentesque requiris

Et loca que vidi fatis agitatus iniquis

Que memorare animus pavet et meminisse

Leteosque amnes totos hausisse libenter

5

Vellet ut indigni cessissent mente labores

Immeriteque fuge memorem deponere curam

Posset, et ingenio toto, mea Fannia, fame

Inservire tue. Sed si te tanta cupido

Vrget ut indignos renovem sub mente dolores,

10

Accipe qua serie meus huc me duxerit error:

Tertia iam rediit decussaque montibus umbra est

Et quater in campis sulcos renovavit avarus

Agricola et gravidos numerosa messe maniplos

Substulit adversis postquam Lavina reliqui

15

Litora syderibus veteri parvoque phaselo

Ausus adoratis pelagi cum numine nymphis

Tyrenum sulcare salum, Circeaque circum

Saxa, sepulchrales voces audire ferarum

Truncorumque, aviumque simul, quas illa nephando

20

Carmine ex humanis iussit migrare figuris

In varias formas; nec mi cariosa pusille

Rimarum compago ratis puppisque fatiscens

Fida minus visa est, quam nomina sancta per orbem

Tarpeie turres patuli et munimen asyli.

25

Illinc, auguste cum iam michi menia Rome

Interdicta forent, cum iam loca cuncta putarem

Italia michi tuta magis, primordia longi

Erroris cepere mei; tum nomen habentes

Deveni Pelopis terras, si forte cubile

30

Herculei monstri, Nemee michi silva pateret:

Nonacriumve nemus riguive extiva Licei

Aut Lernea palus cineresve novemplicis Ydre;

Nec minus accessi scopulose saxa Malee

Trenarus exiguis ubi collibus imminet antro

35

Vnde iter ad Stigios et lurida concava Ditis.

Heumenidumque voces et sibila dira comarum

Tergeminique canis ieiunos visus hyatus

Audire et sonitum gemitus atrosque tumultus

Frigidus attonito totus sudore putavi

40

Tutius exigue rursus me credere cymbe

Ionioque mari quam si loca vivus adirem

Functorum, datur ad superas unde exitus auras

Rarus; et a leva iam iam Cythera relicta

Ante oculosque Calum stabat calamisque Cidonum

45

Terra ferax unde in pugnas venere sagipte.

Nec mora me Candos Dycteo proxima monti

Excipit exiguis operosoque aggere tutis

Vestibulis, haud inde procul quo cornua thaurus

Exuit ethereus, regem confexus Olimpi,

50

Sydoniumque remisit onus quod nomina secto

Imposuit mundo. Sed nec michi cuna tonantis

Ida repercusso famulata ululatibus aere

Libera ab insidiis visa est, nec saxa sepulchri

Illius, et paucis ossa aspicienda piorum;

55

Non laberinteus nulli remeabilis error

Gortiniique ducis profugum compago recepit.

Ergo iterum cimba que vix stagnantibus undis

Par erat, et zephiris patiens adnare quietis

Carpatium superare, Paro hyemesque sonantes

60

Niliaci Syriique freti proramque Canopi

Ad vada convolvo Cretamque a puppe relinquo;

Et iam Phariacus lapis et Mareotica Coptos

Stabat in aspectu, iam mollis flumina Nili

Cernere erat, subitis madidus cum nubibus Auster

65

Incubuit prore lyntremque ad littora Cypri

Vertit, harenosas prohibens Ammonis ad aras

Confugere et specubus latebras inquirere sacris.

Iamque Palepaphio figebam litore prona

Oscula et aurate Veneris vestigia pulchra

70

Letus adorabam et scopulos spectare placebat,

Quos dea signatos pedibus manibusque reliquit,

Cum prius humenti spumas egressa marinas

Corpore, tam sancto dignata est numine terras;

Ecce ruinosis vox exaudita sacellis

75

Me subit, atque aliam iussit conquirere sedem.

Inde ego, Pamphylii sulcans extrema profundi,

Aspicio dextra Tauri duo cornua montis,

A quibus immanis distenditur umbra recenti

Sole super fluctus, que monstra natantia terret,

80

Nereydumque choros donec sol altior illam

Contrahit aut undas subiens in terga recurvat.

A facie tumulus Myrthous, et ardua saxa

Incultumque iugum Carie Coheque supinum

Litus et irrigue celeberrima murmura limphe,

85

Que Samie delubra rigat Iunonis, et ambit.

Dextera Rhodos erat post tergum leva Megista,

A prora Cycladum stabat regina natatrix

Ortigia ante ortum Phebi, niveeque sororis,

Nunc imis annexa vadis venerandaque longe

90

Templa ruinarum monstrabat mole futuri

Quis fuerat quondam dubiis per compita rebus

Indubitata fides; paulatim leva subibat

Naxos et Otrisiis nivibus Marpesia cautes

Emula cum cepi procul inspectare Phaneti

95

Pampineos colles vixque hec in verba resolvi

Tristiciam: "Erratum multum quesita per orbem

Insula Lemniadum fugienti dira sororum

Tuta Thoantee si quondam littora prore

Iunxisti et latebras profugo sedemque dedisti

100

Aut Ariannee si iurgia digna querele

Percita sensisti pietate et perfida Thesei

Federa pensasti multo meliore marito,

Excipe me latebrasque fuge requiemque merenti

Da michi et in portum veniam concede secundi

105

Syderis auspicio, tandem maria omnia circum

Sit satis errorum saltem michi busta fatiscant

Meonii vatis magnique ad saxa sepulchri

Des canere etherei cinere aspirante magistri".

Attigeram litus et harene afferre petite

110

Vix bene desieram trepidanti basia labro,

In mea cum rursus commenta est fabula damna

Precipitorque iterum in pelagus Frigieque minoris

Advolvor scopulis Phoceaque litora circum

Pretereo; a leva muliebri ornata poesi

115

Lesbos erat, coram Sygei culmina montis

Nubila tangebant, Tenedos iam terga subibat

Irrequieta vadis, iam Pontum, ubi cornua Frixus

Aurea complexus geminato pollice caram

Destituit comitem, tranabam, et dextra carine

120

Scamandri resonabat aqua venientis ad Hellem,

Et Symeontheas agitabant equora nymphas,

Non tenui gemitus casus memoratus acerbos,

Humor ab Ideo totiens renatatus ephebo

Vt fuit ante oculos Sexteque ad tecta puelle

125

Conversus dixi: "Quacumque Leander harena

Integeris, miserande puer, tibi tempora vite

Fata mee melius servassent meque iuventa

Iussissent media miserum deponere pondus:

Occidis infelix nimium dum vita placebat,

130

Nec tepefacta tuis totiens ardoribus unda

Horruit heu care clamantia nomina nymphe

Obruere ora, tibi nunc nunc instare procellis

Omnibus et tota vertigine debuit ut me

Solveret inviso Parcarum stamine vita,

135

Errandique modum faceret michi sede perhenni".

Talia dicenti Cyanes concurrere dicte

Apparent patuitque michi Bizantia tellus.

Illic dira mei paulum cum syderis ira

Cepisset sevire minus, vacuata repleri

140

Aspexi novies candentis cornua lune.

Tum Cyconum fines Driopeaque linquere rura,

Hysmariumque iugum nebulisque carentis Anauri

Litora et Amphrisii fecunda liquoribus arva

Institui et gelide gentes spectare sub axe

145

Algentes Boreeque domum glaciesque Ripheas.

Sic iter, Inachiis ripis post terga relictis,

Ad iuga Bistonii converti protinus Hemi.

Et iam Strimonias undas silvisque comantem

Transieram Rodopem, cum Ponti litora cernens,

150

Sic mecum tacitas cepi renovare querelas:

"Ecce iterum tellus totiens optata per undas

Destituenda mihi fragili et credenda carine

Est anima et quicquid vite michi fata relinquunt.

Que regio michi fida manet? Quis angulus orbis

155

Excipiet? Quo finis erit requiesque viarum

Immeriteque fuge? Qua tandem sistere terra

Fata iubent? Veteres ne usquam memorare labores

Dulce erit? An semper populos gentesque vagari

Cogar ad ignotas? Nullaque quiescere in urbe,

160

Fas erit ac hominum sortes rerumque recursus

Exemplo monstrare meo totumque tenere

Vulgus in auriculas stupidum narrantis ab ore?"

Tum gemino in Pontum conversus lumine pergo,

Equor Amazoniis multum memorabile peltis

165

Divitiisque cutis auratum vellus habentis

Et rate semideum remis et viribus acta,

Tum pueri Herculei raptu fratrisque resecto

Corpore Medee manibus domitisque iuvencis

Flammivomis campoque dei bellantis arato.

170

Sit michi fas, avibus dextris, a litore navem

Solvere et antennas velis implere bicornes

Atque undas sulcare tuas, facilique volatu

Cernere Danubii septemplicis hostia letis

Luminibus thaurosque truces quos submovet hystmos

175

Margine Sarmatico Bicesque impervia cingit,

Quo pigra Meotis Pontum Tanaymque receptat.

Hec ego dum memoro Peucem Boreamque relinquo

A tergo subiique Notho cursuque secundo

Hostia, quis nomen limosa Tyagola fecit;

180

Inde huc advectus quo cum spes certa salutis

Esset et optatam monstrarent fata quietem,

Omnibus exactis graviora pericula multo

Substinui doluique maris terreque proceIlas,

Quas ego diverso prius exagitatus in orbe

185

Pertuleram, nequiisse meis imponere finem

Casibus incusans tetricarum fila sororum

Quod possent longa serie durare malorum;

Tantaque sepe michi venerunt tedia vite,

Vt liceat matris cineres iurare sepultos

190

Viventisque patris certam fratrumque salutem

Me crebro voluisse mori capuloque paratam

Admovisse manum petiturus pectora ferro

Et fastidito sic discessurus ab orbe.

Sed sortem miserata meam seriemque laborum

195

Sive deum pietas volucris seu mater Amoris

Ad patriam, mea vita, tuam vestigia tandem

Errabunda tulit meque hic consistere iussit;

Quo postquam tua forma michi moresque pudici

Et probitas vite patuit: "Mea protinus - inquam -

200

Hec tellus natalis erit funusque quiescet

Sarmatica sub rupe meum cum stamina franget

E tribus una soror numerosque impleverit etas".

Et gaudere michi tacito sub pectore cepi

Te propter mutasse patrem carasque sorores

205

Et fratres patriamque simul celebresque sodales

Et quicquid Latii cupiendum claudit utrumque

Litus et arthoas glacies gelidasque pruinas

Preposui veri Calabro violisque Vesevi.

Et merito. Fessum iam dudum mole laborum

210

Instauras tu sola caput corpusque solutum

Iam prope et attigue cupiens concedere morti.

Tu vires animo reddis, mea Fannia, rursus

Et suades alios iam iam sperare recursus

Fortune: plures etiam graviora recenses

215

Perpessos solisque iubar post nubila nautas

Expectare doces, multum superesse futuri

Temporis et facile in melius mutabile murmur

Criminis ignoti, persepe exordia laudum

Nascere non merite passim de nomine culpe.

220

His ego firmatus, tanquam consumptus Vlixes

Naufragio Alcynoi verbis opibusque, resumpsi

Spem solidam et vires animi que tempore ab illo

Extiterint: tu sola refer que mentis in arce

Imperiosa mee tenuisti sceptra thorumque

225

Et tibi curarum patuere archana mearum.