Callimaco Esperiente carmina, 132

132. ad Pontinum

Crispa peregrinos tantummodo laudat amores

      Et vult longinqua de regione procos;

Indigenas prefert soror una atque altera amantes

      Et mavult patrii quelibet esse proci.

5

Hos probat atque illos genitrix si robur et etas

      Suaserit, et teneris barba novella pilis.

An sapiant nate dicat quicumque licebit,

      Iudice me multo plus sapit ipsa parens.