Callimaco Esperiente carmina, 153

153. de eisdem

Non quia tela Iovis portare impune putaris

Et domina aerie sobolis

Frangere vim solidi tentes adamantis inermi

Pollice et ore ebeti senio.

5

Admonet attritis dum mordet vipera limam

Dentibus. Abstineas fragili

Compellare amens cornu inviolabile acumen,

Aut tua rostra tuus feriet

Impetus, et nixu proprio frangeris ab altis

10

Ceu scopulis solet ira maris.