Callimaco Esperiente carmina, 117

117. epytaphium Nici cantoris

Voce, tuba, cornu, cythara, calamisque canorum

      Fraudavit medio stamine Parca Nicum,

Ne foret Hectoreo Miseno accendere Martem

      Qui melius posset sollicitante tuba;

5

Qui ne cheli et cantu Tyrium superaret Iopam

      Regales iussus exhilarare dapes;

Aut qui per cornu Berecintia sacra referret

      Panaque harundinibus vinceret imparibus.

Sic ubi clauserunt Tritones lumina concha

10

      Illius et capiti supposuere lyram,

Regia mensa silet Mavortis prelia frigent,

      Fugit et a festis gratia tota choris.