Callimaco Esperiente carmina, 142

142. in Vterculum

Inter convivas quotiens virtutis habetur

Mentio, tu retices

Elinguis, que audis sermonem, Vtercule, siquem

Religio attulerit;

5

Nec magis os vanum reseras in rebus honestis

Quam pecus aut statua;

Quod si scurra loquax fluxusque effundere nugas

Ceperit insipidas,

Defluis, exultas, gestis, certasque pudendis

10

Cum nebulone iocis.

Vis tamen et doctus dici credique modestus

Et pius in superos;

Sed que sit pietas in te, quod dogma decusque

Sordida lingua docet.