Callimaco Esperiente carmina, 140

140. in Andronicum Pavonem

Desine vel totum virus semel evome tandem,

Nam nihil officies.

Vtque Giganteum compressit Iupiter ausum

Encheladique minas,

5

Sic Citharea tuam compescet denique linguam:

Improba bella geris.

Phebus habet pharetram; pro numine numina pugnant;

Sic Phyton periit.

Calliope referet concordans carmina nervis

10

Te victum a superis.

Et tecum in tergum precedet Cinnama tortis

Postmodo bracchiolis;

Presidio sed tuta deum mea Fannia ponet

Digna trophea sibi.