Callimaco Esperiente carmina, 111

111. ad Flavium Enetum

Non secus Herculeam mirata est Pisa palestram,

      Eleoque agilem pulvere Perithoum,

Quam modo te cupidis Brandus spectarit ocellis

      Torquentem summa dexteritate pilam;

5

Pollucem cestu promptum videre Lacones

      Qui nunc conspicuo sidere nocte micat;

Pace sed illorum liceat mihi dicere pulchro

      Corpore tu melior tu magis arte vales;

Lusibus ille puer levibus pervenit ad astra

10

      Quo te facta ferent splendidiora tua.

Tu modo sine pila seu disco ludere perge

      Et studio armorum tam bona membra para;

Nec minor ingenii teneat te cura colendi

      Vt venias bellis utilis atque toge.