Anonimo genovese carmina, 3

3. de redarguendo seipsum

Com sim nimis impius culpis et obscenus,

Viciis, obnoxius, meritis egenus,

Sit michi propicius pietate plenus

Summi Patris filius, Ihesus nazarenus.

5

Qui de matre virgine statuit oriri,

Induens pro crimine mundi formam viri,

Sevo necis turbine voluit potiri,

Salvans a voragine nos averni diri.

Cuius ubi nobile nomen invocatur,

10

Animo terribile nichil aversatur;

Munus inefabile tandem postulatur

Qui per opus stabile sibi famulatur.

Igitur consideret suam quisque sortem,

Xristo se confederet per virtutem fortem;

15

Sic obstantem conteret hostium cohortem,

Cursus com aceleret temporis ad mortem.

Ipsum unigenitum imploremus Dei

Nobis ut per meritum matris sume spei

Det post carnis exitum iubilantes ei

20

Cernere continuum sancte faciei.