Callimaco Esperiente carmina, 49

49. ad sodales

Quid me flebilibus putatis actum

Fatis Auxonio carere celo?

Non ut me patria domo vagantem

Extorrem, profugum, indignum teneret

5

Irata est mihi siderum potestas;

Sed sic instituit pater deorum

Vt me basiolis suis bearet

Et vivum faceret subire celum

Per me Fannia nobilis futura

10

Et plusquam Scythicis legenda in oris.