Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 2, 13

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


13. eulogium in Albertum Christophori Landini filium

Ergo te infantem, nec vos nunc, fata, pudebit,

      Ante diem rapuit livida Parca nimis.

Nondum luna suum rursus compleverat orbem,

      Viderat aut nitidos aurea fratris equos,

5

Vix lucem aspiciens cum matris ab ubere raptus

      Cogeris - infandum - funera acerba dare.

Profuit, heu, nusquam sanctae tibi cura parentis,

      Dum prece sollicitat in sua vota deos,

Carmina non patris, vitreo quem fonte sororum

10

      Laverat ut natum Calliopea suum,

Qui miser, ah, duram tentat dum pellere sortem

      Et fidibus Parcas flectere posse putat,

Compulit ire feros montes et flumina cursum

      Sistere et in silvis obstupuisse feras.

15

Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus

      Threicia fretus vincere fata lyra,

Cur hic non poterat natum, dum vita manebat,

      Tollere ab insulto, Parca maligna, tuo?

Nil ego crediderim durum potuisse tenorem

20

      Vincere te modulis, prisce poeta, tuis,

Omnia sed vero finxit maiora vetustas:

      Heu, nimium fictis credula turba sumus.

Nam neque divitiis cedit lex dura nec auro,

      Fatorum aut ullis flectitur imperiis,

25

Quin etiam precibus surdas porrexerit aures,

      Dum peragit cursum diva proterva gravem.

Carmine non blando moveas tu, carminis auctor.

      Aut testudinea, pulcher Apollo, lyra.

Iuppiter ipse parens, nutu qui concutit orbem,

30

      Stamina non fati diripuisse potest.

Quod si forte aliqua posset ratione moveri,

      Quod sedet, heu, nimium Mors inimica, tibi,

Viveret Albertus, miserae spes una parentis,

      Cogitur infernae qui dare vela rati.

35

Viveret, heu, cithara tectus, Landine, paterna,

      Orphea qua poteras aequiperare senem.

Nec tua dum castas tendis, Lucretia, palmas

      Ad caelum, totiens irrita vota forent

Nec tu Mercurio genitus modo tam grave ferres

40

      Huic frustra medicas exhibuisse manus.

At vos, quae in tanto potuistis, fata, dolore,

      Improba, nunc omnem vincere duritiem,

Scitote et, quantum tenui de stamine vitae

      Demistis nato numina saeva pio,

45

Tantum Pieridum iustissima cura rependet

      Maiorique illum faenore reddet avis.

Nam modo pro meritis natum, Landine, paternis

      Suscipient Musae, pignora cara, tuum

Et puero pariter gremioque sinuque foventes

50

      Certatim studeant ubera sancta dare.

Illic Pierio nutritum lacte per aevum

      Edoceant Stygios non aditura lacus,

Illic et vivet, donec sol aureus orbem

      Circuet aut lucem sidera clara dabunt,

55

Illic invenies, cum te lux ultima terris

      Demet Apollineis invigilare choris.