Callimaco Esperiente carmina, 60

60. ad eundem de eodem

Non efficaci niteris impetu

Solus relictus, non sine compare

Sulcabis, inculto nec arvo

Sponte sua seges ipsa crescet.

5

Quid cura pectus vexat inutilis?

Non si carentes quotquot eunt trahas

Noctes sopore, aut luce tota

In pluteum meditere nixus.

Quis possit ordo queve necessitas

10

Tot res labantes sistere, et impetum

Frenare in obliquum ruentum?

Per facinus queat inveniri?

Algentis ore cardine ab arctico

Claudus sepulchro conditur, hercules,

15

Quem fata terris destinarant

Ceu genium Iovis excolendum.

Illo laborum compare tu iugum

Equo trahebas ordine et utili,

Tunc arva florebant abunde

20

Multiplicem paritura messem.

Serva beatum pectus, et excute

Curas inanes; occidit, occidit,

Qui fortis insanas procellas

Ante fuit cohibere tecum.