Callimaco Esperiente carmina, 31

31. epythalamium Fannie ac Musei

Iam dudum occiduo prenuntia noctis ab orbe

Stella micat, quam mane diem predicere credunt,

Grataque lascivis redeunt taciturna puellis

Tempora, solliciti quibus exagitantur amantes

5

Spemque metumque inter, timidosque ad limina passus

Ingeminant quo ducit amor captantque, paventi

Pectore, custodis stertentis fallere curam!

Iam nova legitimos thalamos intrare parata

Sponsa, maritalis quibus insita cura cubilis

10

Et genus humanum semper reparare novella

Progenie ac rapidas mortes evincere. Divi,

Huc, precor, auspitio felici ducite gressum!

Tuque prior genialis ades custodia lecti

Muneribus, Lucina, tuis, en previus ibit

15

Discutietque umbram faculis a nocte Lyeus:

Iam licet, o pueri tenereque hymenea puelle

Dicere, et alternis hymeneia carmina ferre

Vocibus in celum laudesque iterare marite.

Cingite solenni flaventes flore capillos,

20

Auleis ornate domum, frondesque virentes

Spargite et ingentem posti pretexite divam!

Nam si vera refert superum que narrat amores

Fama et furta Iovis qui, nunc conversus in aurum

Virginis Achrisie turres intravit aenas,

25

Nunc Ledam cigni falsa sub imagine lusit,

Nunc mentita tulit Tyria regione iuvenci

Cornua Agenoree manibus tractanda puelle:

Est timor hec thalamis ne preripiatur ab illo.

Huic neque quas agilem videt exercere palestram

30

Taygetus conferre queat, non innuba talem

Silvarum regina leves gestare pharetras

Dixerit; huic cedunt quas cominus ire sinistris

Peltatis, agmenque sequi pugnamque securi

Miscere Alcydes Parthei sensit ad undas!

35

Virgineus tenet ora rubor, candorque nivalis;

Intextumque comis aurum splendore capilli

Exuperant; sileantur, amor, tua lumina, vosque

O Carithes, moneo, cedatis corpore toto!

Non ego te superos digitis excellere, Bacche,

40

Inficiar, sed, pace tua dixisse licebit,

Ista tuos vincit; gressuque incedit ad aras

Argivas quo Iuno solet. Quater ille beatus

Cuius in amplexus talis deducitur uxor!

Etherea qualem si nactus Iupiter aula

45

Esset ad humanos numquam vertisset amores

Lumina, nec totiens indignis numine formis

Assumptis sine rege suo liquisset Olimpum!

Quos modo narravi superi reliquique potestas

Est quibus, alitibus faciant felicibus intres

50

Coniugio memoranda tuo post secula multa

Limina et intrantis comitetur, Fannia, gressus

Casta fides sociique tenax concordia lecti!

Parcaque Phryxei totum tibi velleris aurum

Destinet ac fuso vitam non terminet uno!

55

Tu fecunda tibi similem da, Fannia, prolem,

Ne si forte tuam variabunt tempora formam

Sidus ab arctoo subreptum cardine gentes

Sarmatice Daceque simul Geticeque querantur;

Sed faciem possint oculosque agnoscere matris

60

Prole tua multosque simul coalescere ad uno

Stipite letentur. Sed quid vos gaudia, matres,

Exoptata diu differtis? Spargite lectum

Floribus et multo pariter confundite amomo!

Sit satis ad thalami secreta cubilia nuptam

65

Perduxisse novam verbisque monentibus omnem

Pectore de toto noctis pepulisse timorem!

Cetera nutricis peraget custodia fida!

Reddite vos epulis et curas pellite vino;

Insonni peragenda ioco nox ista; quid ultra

70

Quid choree cessant, quid tibia muta quiescit?

Surgite et incircum dextras innectite dextris.

Incipiat sic una prius: "Nocturna labori

Tempora dant requiem, dant gaudia tempora noctis".

Inde alie repetant quicquid cantaverit illa

75

Et noctis laudes iterent, tum prima sequatur:

"Nox reficit flores et gramina sole perusta,

Nox alit herentes quocumque in stipite fructus,

Nox sata rorifera crescentia nutrit in umbra,

Nocte boum requiescit opus, nox arma recondit

80

Rustica et a sulcis dat corpora fessa quieti.

Nox regit errantes immoto sidere nautas,

Illa viatores reficit, ligat illa sopore

Innumeras hominum curas, nox iungit amantes,

Nox hominum genitrix: igitur nocturna labori

85

Tempora dant requiem, dant gaudia tempora noctis".

Hec quater et totiens postquam repetisse canendo

Sat fuerit, renovate choros saltuque citato

Currite et in girum pariter versate lacertos.

Postmodo felices noctes optate marite

90

Ac letos quoscumque dies. Opus ecce peregit

Iam mea musa suum, vos nunc procurrite vestrum.