Micon
Ecloga X in Laurentium et Iulianum Medices
Nos quoque, silvestres ausi celebrare Camenas,
Temptamus nemorum varios percurrere saltus;
Cum Medicum vellem divinas dicere laudes,
Pan vetuit gracili modulantem carmina avena,
5
Dixit et: Has, pastor cum sis tu, pasce capellas.
Nunc tibi cum plures etiam rear esse futuros
Qui docti cupiant Medicum nova dicere facta,
Laurenti, verbisque tuum qui grandibus optent
Inter et heroas priscos attollere nomen,
10
Inter et heroas priscos attollere nomen,
Prosequar hoc tenui modulabile carmen avena,
Nec virgulta quidem prohibet me ludere vates
Delius, hoc dederit cum iam mihi saepe roganti
Te tamen hac humiles ut conditione myricae
15
Vsque canant, Medices: nam Musis gratius ullum
Quam de te scriptum possit quis dicere carmen?
Perge, Thalia, precor. Micon hanc et parvus Amyntas
Speluncam pueri viderunt undique clausam
Qua Pan Etruscus quondam, dum vita manebat,
20
Reddere vaticinans populis responsa solebat.
Mirati primum quae sit nova causa requirunt;
Post, ubi iam verso patefactis cardine portis
Interiora vident nigro squalere colore,
Ambo dolent tacitis perculsi pectora curis.
25
Ast ubi Silvani solium videre relictum
Et tanti vacuam sessoris imagine sellam,
Heu, miseris antrum replerunt questibus omne;
Praecipue Micon ipse quidem, cum grandior esset,
Lugubri tristes affecit carmine silvas:
Micon
30
Quid fieri non posse putem, si, Parca, beatos
Tollere sic audes vel tristi funere divos?
Reddere quis possit dubiis oracula rebus?
Quis queat a gregibus pestem defendere Tuscis?
Pascua quis doceat me nunc meliora bubulcum?
35
Aut ubi conveniat teneros depascier agnos?
Te, Pan, extinctum Dryades flevere puellae,
Teque leves Satyri, cum frigida membra parentis
Spectarent misero pressantem pectore natam.
Heu, quem non dixit crudelem nata deorum
40
Cum te divino productum semine patrem
Cerneret indignae tandem concedere morti?
Te quoque pastores Fesuli, te, Faune, peremptum,
Te quoque, te Lydi graviter, tua cura, iuvenci
Luxerunt, maestique greges haedique relicti;
45
Quin apis, ingenti penitus lassata dolore,
Floribus e variis quae sumere mella solebat,
Linquit opus, dulci nec replet nectare cellas.
Si fuit a solito cuperet quae forte labore
Convectare favos sollers cerasque tenaces,
50
Tristis amara quidem, non dulcia mella recondit.
Quid tibi tam fidos referam gemuisse leones
Mortem, dive, tuam, cum ferrea pectora, tigres,
In silvis credam mediis fudisse querelas?
Quin etiam mater catulis errasse relictis
55
Victa dolore gravi fertur; non ubera natis
Praebuit ulla suis, nec dulces attulit escas.
Ergo purpureis hoc spargite floribus antrum,
Pastores, vestroque patri date lilia, Nymphae
Petrides, atque etiam supremum dicite carmen:
60
Pan ego sum, qui, dum silvas saltusque tenebam,
Carmen Apollineo respondi verius antro.
Amyntas
Candidus aethereum iam nunc ascendit Olympum
Nonne vides caelum velut hoc laetatur honore?
Vtque novum sumpsisse deum gestire videtur?
65
Hinc decus arboribus veniet frondesque virebunt
Quae nunc arescunt. pratis color inde redibit
Laetior, et virides nascentur collibus herbae.
Flava Ceres alto spectabit vertice fruges,
Quas olim maerore gravi confecta reliquit.
70
Liber et ipse suas producet vitibus uvas,
Namque novum sidus Dryades vidisse fatentur,
Sidus, quo steriles effundent pabula terrae,
Et quo maturum melius dabit uva colorem:
Hoc Tusci venerare Leo custodia saepti!
75
Huic vos, cum sacrum Cereri ponetis honorem,
Rustica cum Nomio dicetis carmina Phoebo,
Reddite, pastores Fesuli, sollemnia vota.
Micon
Dicere non possum, quamvis ego Tityrus essem,
Quae modo praeduri nobis solatia casus
80
Vsque tuum dederit tam delectabile carmen,
Quam solet in molli fessum iuvisse per aestus
Gramine me frigus venti leve flantis opacum.
Hic quoque cum tristes tristi de pectore curas
Dempseris, adversum cur non accedimus antrum?
85
Ipse vides quali conspersum flore nitescat.
Hic lauri virides frondent; hic maxima pinus
Eminet; hic oriens petra formosus ab alta
Fons nitet; hic densae praestant umbracula frondes.
Amyntas
An quicquam Tusco nobis sit Daphnide maius?
90
Et deus ipse, canit necnon responsa petenti,
Et sacri fertur Silvani e semine natus.
Concordes ergo subierunt Daphnidis antrum.
Quos ille ut vidit:
Daphnis
Fesuli spes optima saepti,
Has, pueri - dixit - moneo, deponite curas:
95
Quae Silvanus enim quondam bonus ipse canebat,
Alterna vobis eadem sum sorte daturus.
At vos his monitis Tusco cupiatis ovili
Inservire pares. sed tu, cui noster Apollo
Iam dedit ut cithara saevos placare leones,
100
Et duras quercus possis mulcere canendo,
Sume pedum, Micon, hoc a me quo rite labori
Subvenias patrio: nosti nam doctus in altos
Ducere nimirum saltus armenta gregesque.
Ille capit patris monitus ac iussa facessit.
105
Ex illo laetos videas gestire iuvencos,
Ex illo videas necnon et pascua laeta.