Corydon
Ecloga VI in Cosmum Medicen
Iam iubar exortum noctis dimoverat umbram
Inque novos latum radios diffuderat orbem,
Alpheo Corydon, Fesulo de vertice pastor,
Planitiem spectans, haec est cum verba locutus,
5
Dum procul errantes carpunt dumeta capellae:
Corydon
De senibus quondam nostris audire solebam
Vt locus hic magnis confertus cladibus olim
Exstitit, et multos hominum contrivit in armis,
Vt saepe incurvus terram dum scindit arator
10
Inveniat galeas scabra rubigine fractas.
Nunc et summa quies late tenet omnia montis
Pascua, laetitiaque omnis gestire videtur
Accola, nec pestem pecori timet inde malignam.
Haec ego conspicio; tantae sed causa quietis
15
Vnde sit, ignoro. cupio tamen, et mihi nusquam
Noscendi cessat nostro de pectore cura.
Dixerat hoc Corydon; vos quae responderit alter,
Pierides, vos haec nobis memorate, puellae.
Alpheus
An ita sis factus, Corydon, stupidusque rudisque,
20
Vt quae non simae tantum, tua cura, capellae,
Sed lapides duri norunt silvaeque profundae,
Tu tamen ignores, humano semine natus?
Conspicis hanc oculis urbem quae proxima nostris
Constitit et nitidis Arnus quam dividit undis,
25
Quae pulchro varias ostentat vertice moles?
Illic tu stupeas, fulvos ubi forte leones
Videris exitiumque lupis pecorique salutem!
Hic, prope Laurenti templum sedemque sacratam
Quam Medicum dicunt opibus consurgere magnis,
30
Quadrato constant excelsa palatia saxo.
Quam pulchri postes hic sunt! quam pulchra nitescunt
Atria, de Fesulis late suffulta columnis!
Haec ego, dum caseum Lydorum pauper in urbem
Venalem porto, pingues dum civibus haedos,
35
Mirando plures consumpsi protinus horas;
Sed locus ipse domus, ubi sunt penetralia patris
Divini, quamquam late patet ille volenti,
Cognitus haud ullo tamen est in tempore nobis.
Tantus enim splendor sacro descendit ab antro,
40
Et rudibus tantus praestringit lumina, fulgor,
Vt, nisi qui magnam paulatim cernere lucem
Praeparet, ipse prius doctus spectare minorem,
Non acies tanto possit durare nitori,
Vt nequit is, rutilum temptat qui cernere solem,
45
Hunc nisi sit solitus vitreo quoque fonte tueri,
Hic ubi lux ita se mundi minuisse videtur,
Vt nobis hebetes oculos minus inde fatiget.
Sed tamen e multis accepi saepe quis esset,
Illius aut qualis surgat de pectore virtus.
50
Nam medio sedet ille senex grandaevus in antro,
Tam clarus cunctis hominum cunctisque verendus,
Vt, manibus falcem si prisci insigne teneret
Saturni, queat ille deus, deus ille videri.
Hunc adit opilioque frequens adeuntque subulci,
55
Vt gregibus capiant ex hoc praecepta tuendis,
Non aliter quam cum pastores cogit in unum
Tityrus Etruscos Fesulis in montibus acer,
Dum vocat et iusto cunctos moderamine servat.
Ille senex igitur nobis haec otia fecit,
60
Securamque dedit nobis traducere vitam.
Quin etiam propria Martem virtute tremendum
Expulit, extremosque ferum detrusit in agros
Huc ubi continuis nivibus loca cuncta rigescunt,
Vlla nec gelidis nascuntur gramina terris.
65
Dixerat; at Corydon stupidum caput extulit, altum
Aera suspiciens:
Corydon
Nimirum hic ille beatus,
Erigit has - inquit - prope nos qui maximus aedes,
Quas habitent casta sub religione manentes;
Pullati Canones et Christi nomen adorent.
70
Vah, coepi neminisse satus quo forte vir ille est
Colle sub hoc: Medices, miro qui captus amore
Visendi Fesulos, dum late armenta sequuntur
Pastores, nobis (o quam mitissimus!) olim
Ingenti villam construxerat acre decoram,
75
Heu, modo quem tristes etiam flevere myricae,
Quem durae quercus, non digna morte perumptum
Quin reor hunc etiam, si rite audita recordor,
Divini summa doctum virtute parentis,
Hieronymo nuper sedem posuisse sacratam.
80
Durus, qui monitis etiam Corydonis corum
Vix memini, quae plura puer cantare solebam.
Alpheus
Cur tam praesentem, dederit cum tot bona nobis,
Cantibus hunc nostris cunctemur dicere divum?
Corydon
Grandior at natu cum sis, Alphee, prius me
85
Incipe: te sequar usque, diem dum claudet Olympus.
Alternis ergo coeperunt versibus ambo,
Insigni quorum laetatae carmine Nymphae,
Et Fesulas quaecumque tenent animantia silvas
Excepere sacros numeros; quin protinus altum
90
Motavere caput vel durae robora quercus:
Alpheus
Caulibus ut praestat longissima pinus in hortis
Aesculus utque humiles superat cervice myricas,
Sic bonus ille senex, dedit haec qui tot bona nobis,
Etruscos vincit Medices virtute bubulcos.
Corydon
95
Ipse licet faveat silvestri carmine primus,
Duras qui docuit cantu mitescere silvas,
Non tamen hunc possim merita celebrare Camena,
Illius aut laudes numeris aequare canendo.
Alpheus
Tu, bone, Tyrrhenos saltus silvasque tueris,
100
Per te maturis flavescit campus aristis,
Liber et ipse pater tibi se debere fatetur,
Plurima quod per te turgescat vitibus uva.
Corydon
Hoc duce pastores audent per prata iuvencos
Ducere securi pastum simasque capellas;
105
Nec pecori insidiasque graves lupus ipse parabit
Amplius, iste deus quoniam bonus otia curat.
Alpheus
Rusticus et silvas donec lustrabit et agros,
Optabit fieri salubres dum pastor et agnos,
Hunc precibus vocet ante suis, huic sacra quotannis
110
Ponat, divinos iam nunc meditatus honores.
Corydon
Quid referam nostras quantum colat ille Camenas?
Vt nimis heu rudibus quamvis nullove lepore
Versibus exhibeat placidas mitissimus aures,
Neve levem dubitet dignam se ducere Musam?
Alpheus
115
Quod sibi reddemus tali pro munere carmen,
Est quia tam tenuem non aspernatus honorem?
Nam licet usque suum nomen tollamus ad astra,
Non tamen huic dignas grates videamur habere.
Corydon
Talia conantes vel si non possumus ambo,
120
Qualia conveniunt Medici, virgulta canemus;
Saepius haec eadem paulo quae diximus ante,
Saepius haec saltem repetentur carmina nobis.
Finierat Corydon, cum iam nox humida curru
Iungit equos, pastasque domum monet ire capellas.