Meliboeus
Ecloga V in Cosmum Medicen
Quamvis nostra petit quae te modo, Cosme, Camena
Sit Medicum magnis nimirum molibus impar,
Posseque diffidat ludens tua ducere facta,
Qualiscunque tamen, Lydam dum protinus urbem
5
Incolet, Etruscos inter versata Quirites,
Te canet in triviis, te tota semper in urbe
Audebit verum Patriae dictare Parentem.
At si quando captus amoeni ruris amore
Invisam valles Arni montesque propinquos,
10
Agrestes Cosmum silvas resonare docebo.
Vsque canent humiles mecum te, Cosme, myricae,
Vt neque sit caespes, nec sint arbusta, nec ipsi
Muscosi fontes, nec circum flumina ripae,
Quae nescire tuas laudes aut nomina possint
15
Interea Fesulo de te Meliboeus Amyntae
Quae referat, pingui vitulos dum pascit in arvo,
Te precor haec, Medices, placidas demittere in aures,
Cosme, velis, minimum non dedignatus honorem.
Amyntas
Nescio si quae sit tua nunc, Meliboee, voluptas,
20
Hoc scio, quod certe magna est, quaecunque sit illa:
Tanta quidem tacitum pertentant gaudia pectus,
Ecce, tuum; me nunc veluti tu gestibus ipsis
Nosse quid acciderit cupidum docuisse videris.
Meliboeus
Non ego, si Linus ipse forem, si pulcher Apollo,
25
Enarrare queam quam sit mea magna voluptas,
Gaudia seu teneant quae nunc armenta gregesque.
Anthiphilum noras, Fesulis in montibus unus
Qui fuit in dandis responsis optimus auctor,
Haedis quo nullus melior prospexit et agnis?
30
Expulit hunc Livor patria de sede, sed, ille
Dum procul abscedens haec liquit ovilia certe,
Tanta quidem scabies teneros cum matribus agnos
Corripit et furor, heu, vitulos ita concipit omnes,
Vt, luctarentur versis dum cornibus acres,
35
Heu, miseri caderent fracta cervice iuvenci.
Hic igitur virtute nova fatisque benignis,
Cum satis invidiam meritis superaverit omnem,
En, subito rediit, Tuscos revocatus in agros,
Adventu cuius videas nil tristius usquam,
40
Cuncta sed aspicias necnon et pascua laeta.
Quaerere tu noli: lux est ita visa benigna
Isque dies nobis, cum maxima numina ruris
Obvia sunt homini redeunti facta, sed ipse
Arbore Pan primus frontem redimitus amata
45
Adfuit. huc etiam pastoribus optima Tuscis
Alma Pales venit; Nomius quoque venit Apollo.
At simul Anthiphilum venerata est turba deorum,
Protinus hunc omnes concordi voce rogarunt,
Num quoquam patriis ubi discessisset ab arvis
50
Dilecti quondam pecoris sibi cura recessit,
An amor est idem in pecudes velut ante fuisset.
Aurea post omnes Nymphis comitantibus ipsum
Est affata virum verbis Anthea benignis;
Nec mora: perpetuam iussit sperare salutem.
55
Protinus haec eadem, ne quid mala lingua noceret
Rursus (ut Anthiphilo nocuit cum pulsus ab agris
Ipse fuit patriis), hedera dea Tusca sequaci
Cum exornasset, cinxit quoque bacchare frontem.
Inde, gubernaclum tradens Anthea bubulco,
60
Inquit: Sume pedum, quod tu velut ante tenebas,
Semper in armentumque meum pecudesque teneto!"
Annuit Anthiphilus dominae iussumque facessit.
Hinc venit ista quidem, pastor mea summa voluptas.
Hinc pecoris veniunt, hinc Tusci gaudia ruris.
65
Cum sint quae lusi, graciles modulatus avenas,
Parva, nec ingenti Medicis spectanda favore,
Haec: rogo vos, Musae, faciatis ut optima Cosmo,
Cosmo, qui mundi mensuram nomine complet.
Siquando maior nostro de pectore surget
70
Spiritus et vates non dedignetur Apollo,
Pierides vestros me delibare liquores,
Divinas ausus Cosmi describere laudes.
Temptabo currus lato deflectere campo.