Nicomachus
Ecloga II in Laurentium Medicen
Nicomachus
Cur modo, cum tardos superes ruditate subulcos,
Et tua non ullum resonet tibi fistula carmen,
Te tanti facias, ut noles cedere cuiquam?
An quia dilectus morem tibi gessit Amyntas?
Pimeneus
5
Non ego me multi facio: sed, Tityrus ipse
Quod docet ut valeam silvas mulcere canendo,
Posse mihi videor multis praestare; nec usquam,
Tu velut obiectas, morem mihi gessit Amyntas.
Nicomachus
Et me silvestres idem celebrare Camenas
10
Tityrus edocuit, solus cantare peritus,
Montibus in Fesulis. quin haec mihi fistula duros,
Qua me donavit, longum solatur amores;
Haec quoque non humiles solum cantare myricas,
Sed magnas etiam iam pridem dicere pinus
15
Me docet, huc pastum duco dum forte iuvencos,
Vt sim iudicibus cunctis nunc alter ab illo.
Pimeneus
Sentiat hic alius quicquid velit, ipse canendis
Versibus huc venias numquam me iudice doctus,
Neve tuum tenero spectatur carmen Amyntae.
Nicomachus
20
At si nostra tibi minime laudanda videntur
Iudiciumque tuum rudis est puer inde secutus,
Non graviter patior, cum me doctissimus ipse
Tityrus et dulces laudent mea carmina Musae,
Cum mihi non placidam tantum placare puellam
25
Sed rigidas possim cantu vel flectere quercus.
Pimeneus
Si tam dulce canis, capias ut carmine Musas
Et durae quercus iam nunc tua verba sequantur,
Experiare velim sis hoc quam doctus in antro,
Hirtae dum cytisi pascentur fronde capellae.
30
Efficiam posthac sileas ut victus in aevum!
Nicomachus
Non equidem infitior: tecum certare paratus
Sive placet lato penitus cecinisse sub antro,
Seu placet aeriis in montibus, haec mea nusquam
Pertimeat varias disperdere fistula voces;
35
Sed tecum posito nusquam nisi pignore certem.
Pimeneus
En, ego vel geminos depulsos matribus haedos,
Quique gregem possint soli instaurare cadentem,
Depono; quibus est aliquid quod forte rependas?
Nicomachus
Hic tu seu vaccam libeat, seu sumere taurum,
40
Sive ambos potius, non me res ulla moratur
Quominus ad pugnam veniam; sed pignore quantum
Te supero tantum nostro superabere cantu!
Sed te certando ne victum forte negares,
Intersit Crisis nobis cantantibus opto.
Pimeneus
45
Accipere hunc dubitem, quo non est iustior alter
Inter pastores? sed tu, dum sorte canemus
Alterna, Crisis, quoquam discedere noli:
Nam neque pignoribus tantum contendimus istis,
Pro pulchro quantum nobis certatur honore.
Crisis
50
Quod petis, o puer, a me, Pimenee, libenter
Exsequerer: tantae sed te committere pugnae
Non aequum est. quis enim possit se aequare canenti
Nicomacho, plures tulerit qui victor honores
Quique diu meditans tantum cantaverit olim,
55
Illius referant ut mutae carmina silvae?
Siquando tenerum, calamo iam docte, labellum
Triveris, et multos poteris meditatus in annos
Quod valet hic dulci carmen cantare sub umbra,
Protinus in tantas venies me iudice pugnas.
60
Hic monitis paret: saturos agit ille iuvencos.