Naldo Naldi carmina varia, 11

Reference basis text: W. L. Grant, 1974

Editing of the digital edition: F. Boschetti


11. EPISTVLA HEROIS

Alphonsina Petro Medici

Alphonsina dari petit hanc sibi, Petre, salutem,

      Quam, nisi tu venias, nemo dedisse queat.

Cum tibi iuncta fui, nostras pervenit ad aures

      Rumor ut optares visere qualis eram,

5

Vtque meo cuperes circum dare bracchia collo,

      Accipere ut cuperes oscula, ut apta dare.

Nunc visam refugis, coniunx, visamque recusas!

      Cur, nisi quod videor te tibi digna parum?

Certe, ubi vidisti, me sic laudare solebas

10

      Iurares ut me pulchrius esse nihil;

Lumina laudabas nitido certantia Phoebo

      Atque oculos natos in tua vota meos;

Laudabas niveasque genas faciemque decoram

      Labraque purpureis aequiperanda rosis,

15

Collaque dicebas humeris exstantia nostris

      Pectoraque intacta candidiora nive;

Laudabas dentes etiam miratus eburnos

      Vtque pari constent ordine utrimque pares.

Quin, mea visa manus quam sit tibi pulchra referrem

20

      Ni verear laudes ponere inepta meas.

O, quotiens longas noctes remoratus es in me

      Spectanda et longos iam, vir amate, dies!

Ah, quotiens somno<s> stellae suasere cadentes

      Atque graves oculos repserat alta quies!

25

In roseis quotiens surgebat lutea bigis

      Aurora ut superos expetat axe polos!

Cum vigil usque meas pergis dimittere in aures

      Verba quibus faceres mitia corda feris,

Verba quibus miseram me tunc ita reddis amantem,

30

      Nulla sit ut morbi iam medicina mei!

Haec dum continuas, cum iam gravioribus alis

      Adveniens peteret lumina fessa sopor,

A me non suaves poterant te vellere amici,

      Non soror, atque tibi tam veneranda parens,

35

Non citius princeps, in te licet omnia possit,

      Compulit optatos deseruisse sinus.

Pontificis summi necnon haud mollia iussa,

      Cum grave quid voluit forte referre tibi,

Aspectu nequeunt quoquam divellere nostro,

40

      Coniuge neve sinunt te procul ire tua.

Haec ita cum faceres aut cum dicentis ab ore

      Talibus audirem verba relata sonis,

Constantem in nostro te rebar amore futurum,

      Te mihi perpetuum rebar adesse virum,

45

Posse nec inde tibi quicquam cecidisse putabam

      Tam grave quo fierem destituenda tibi,

Non tibi si pretium vel Persica regna darentur,

      Miscenda Etruscis Persica regna tuis,

Non tibi si quae nunc Florentia mater habetur

50

      Te vocet imperio crescat ut illa tuo:

Nam fore dicebas Tiberina ut flumina fontem

      Ante petant, ego quam sim tibi facta levis!

Nunc ubi sancta fides, qua linquere posse negabas

      Me, tibi si Darii conduplicentur opes?

55

Dicere quin memini, si quis te causas Etruscas

      Cogeret invitum forte redire domos:

"Coniuge non horam possem spirare relicta;

      Hac sine nec vitae consuluisse queam!"

Tu tamen hinc abiens miseram me linquis amantem

60

      Tam cito ne possim tam grave ferre iugum,

Tam cito ne mediter quae sit medicina furori

      Danda meo nec quae pharmaca danda putem.

Nec tenet Vrsino quod sim de sanguine creta,

      Vnde tot egregii prosiluere duces;

65

Nec tenet aut regum quod sum nutrita sub aula

      Auspiciis quorum stat pia Parthenope.

O, saltem spatii tantum mihi, Petre, dedisses

      Ne mihi discessus tam gravis iste foret,

Discere quo possem, quod non tamen esse futurum

70

      Credideram, sine te tempora dura pati,

Nam - grave praeceptum - si grandis epistula venit

      De patre, qui Tuscas temperat arte domos,

Vt statuas rediens patrias invisere sedes

      Vtque velis Medicos iam repetisse Lares,

75

Consilium laudo, quoniam parere necesse est

      Non homines tantum cui placuisse velint

Sed cui iam toto quae splendent sidera caelo,

      Sed cui iam tellus paret et unda maris.

Hinc tamen optassem tunc, Petre, modestius isses:

80

      Dixisses subitae quae tibi causa fugae;

Nam, fatale fuit si te procul ire relicta

      Coniuge, si fatis numina fixa manent,

Duxisses tecum me; spem, velut ante, dedisti:

      Hoc mihi quam volui rite tulisset opem.

85

Hoc potuit tanto solacia ferre dolori

      Atque modum lacrimis imposuisse meis

In quibus, heu, versor: nil me iuvat aula parentum

      Ampla nec Vrsini nominis alta domus;

Solantur non me Latiae - pia turba - puellae,

90

      Nec mea solatur, maxima cura, parens,

Neve Maria bonis solatur regia verbis

      Haec te discipulum quae vocat usque suum

Et tibi quae fuerat, dum me petis, ante magistra

      Sis ut in uxorem ne rudis inde tuam;

95

Patria nec, quamquam rerum caput exstitit olim

      Orbis et imperiis illa potita fuit,

Non tamen ipsa queat nostrum lenire dolorem

      Te propter capio quem, vir amate, gravem:

Nam, licet admonitus cuncti meditemur honestos,

100

      Nil tamen effectus verba monentis habent.

Omnibus his, coniunx, potes esse salubrior unus;

      Vocibus his reliquis vox tua plura feret,

Omnibus aspectusque tuus mihi gratior unus:

      Tu mihi cunctorum pondus et instar eris.

105

Ergo redire velis, Medices, ita, Petre, rogamus

      Vt magis ex animo nil petiisse queam:

Nam me laetitiae statues, vir amate, priori;

      Corde meo cedet qui fuit ante metus.

Nam tuus adventus sic quae mihi maesta fuere

110

      In nova convertet gaudia, crede mihi,

Vt magis aspicias homines mihi rursus ovantes

      Quam maesti fuerint dum mihi lentus abes:

Tristia nam veluti te discendente fuerunt

      Omnia, de lacrimis tristia facta meis,

115

Mutabunt faciem te sic redeunte priorem

      Vt tibi laetitiae maxima signa ferant,

Non aliter quam cum maternam invisit Apollo

      Delon et arva suo numine laeta facit.

Vt sine te Latiam squalebant cuncta per urbem,

120

      Omnis ager veluti te sine maestus erat,

Sic, tu Romanos repetes ubi, Petre, Quirites

      Inque meos referes te, vir amate, sinus,

Depictae variis ridebunt floribus herbae,

      Terraque abundantes fundet in arva fruges,

125

Arboribusque comae quae iam cecidere virebunt,

      Cumque nova proprius fronde redibit honor;

Flumina quae fuerant graviori exhausta dolore

      Decurrent undis turgidiora novis.

In viridi quae iam latuerunt Tibridis alveo

130

      Advenient Nymphae, turba iocosa, tibi,

Quaelibet ac placidos extollet in aera saltus,

      Laetior adventu reddita, Petre, tuo.

Obvius adveniet Romanae conditor urbis

      Te patribus similem cernat ut esse suis,

135

Cernat ut esse tibi duo quae Romanus habebat,

      Fortior ut reliquis, doctior utque foret,

Vt quae gessisset patriis robustus in armis

      Scriberet ingenio facta notanda gravi.

Hinc aderunt Graiaeque tibi Latiaeque Camenae,

140

      Illud idem ut sis quod Caesar et ante fuit,

Cum spes et ratio studiorum in Caesare tantum

      Sic fuit ut Musis portus et aura foret.

Quin ego, quae tristis te sic cedente fuissem

      Esset ut in Latia tristius urbe nihil,

145

Omnibus efficiar tanto tibi laetior una,

      Omnibus exsistam blandior una tibi,

Omnibus et reliquis quanto mihi carior unus,

      Omnibus atque magis semper amatus eris.