10. ELEGIA
IN GALEACTIVM, ILLVSTRISSIMVM
MEDIOLANENSEM PRINCIPEM
ad Bonam, uxorem eius illustrissimam
Parcite, mortales, regnum quicunque tenetis,
Fortunae miseras non timuisse vices;
Parcite tam tristis vos fidere flatibus aurae
Aut bona tam saevae credere vestra deae!
5
Fortuna levius nihil est; velocior Euris,
Nam movet haec celeres semper iniqua rotas;
Haec eadem citius dicto solet infima summis
Rebus et haec imis vertere summa solet;
Haec humiles tollit summa ad fastigia rerum,
10
Deprimit haec summos rursus ad ima viros.
Non levius venti spatium per inane feruntur
Cum Boreas madidis aera purgat aquis,
Siquando velit illa vices agitare superbas,
Si velit imperio vertere cuncta gravi,
15
Vt, quicunque canit sphaerae velut illa globosae
Haereat et summo stet super illa pede
Aut quicunque leves illi quoque tradidit alas
Ferreque temones dixit utraque manu
Se quibus aethereas librans moderetur in auras
20
Aera dum facili pondere vecta secat,
Hunc miras habuisse manus mirumque per artem
Protinus ingenium miraque verba putem,
Cum queat instabili quicquid levitatis inhaeret
Fortunae inventis explicuisse suis.
25
Nec tamen haec, levior cum sit, caret inde feroci
Crimine, crudelis nec sibi nomen abest:
Illa viros quotiens iugulum dare saeva coegit,
Duraque nec meritas vincula ferre manus!
Illa quidem reges exstinxit vulnere crudo,
30
Vertit et imperio regna subacta suo.
Caesaris exstiterat dux haec male fida ruentis
Impia dum miseros traxit in arma patres.
Illa gravem Priamo suadens ut pugnet in hostem
Indigno magnum sustulit ense caput.
35
Quid referam Macedum regem velut acta furore
Perdendum socio praebuit illa viro?
An rex Peliacus, manibus praereptus amicis,
Non subiit mortis fata severa suae?
Pro, scelus! haec eadem nuper fortuna cadentem
40
Vulnere Bebriacum sustulit ecce Ducem
Tam subito casu nihil ut minus ille timeret
Florenti mortem quam sibi posse dari.
Sed spes incautum iuvenem miserumque fefellit,
Fecit et in tuto quaeque timenda loco:
45
Nam medio templi, populo faciente coronam
Dum fierent summo sacra pianda deo,
(Pro, scelus indignum!) fidam dum fingit ad aurem
Perfidus ille quidem verba tacenda loqui,
Ecce, petit dominum sica quam tectus habebat,
50
Vt triplici caderet vulnere fossus humi,
Vt stupidus fieret populus dum regia cernit
Maestus ab indigna pectora caesa manu.
Nec timuit proceres quibus ille fidelibus esset
Vsus, et ingenio semper et arte bonis;
55
Nec metuit populum dum sacra colente magistro
Antistes manibus continet illa piis;
Est maiestatem veritus neque principis idem
Dum parat, heu, sanctis urere thura focis;
Denique non oculis mortem quam forte videbat
60
Horruit, inde dari quam sibi certus erat:
Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris,
Sic fortuna virum Furiis agitaverat atris,
Perderet ut tantum diva superba Ducem.
Nec satis est stimulis hunc incendisse furentem,
65
Ni coniuratos addat iniqua duos,
A tergo foderent gladiis qui rursus acutis
Principis infesta terga secanda manu.
Quis dolor, heu, proceres tenuit dum quisque videbat
Principis in medio frigida membra solo!
70
Heu, quos clamores populus fundebat inanes
Dum dolor, heu, lacrimas cogit inire graves!
Hinc stupet, aspectuque haeret defixus, et amens
Vix ea quae cernit vera fuisse putat,
Sed licet ipsius facies foret urbis in omnes
75
Maesta, nec a lacrimis aforet illa piis,
Coniugis ista Bonae, dum fundit ab ore querelas,
Plena dolore magis verba fuere tamen:
"Quod mihi te fatum rapit, illustrissime coniunx,
Invidet aut quae te stella maligna mihi?
80
Te duce quae fueram felix modo dicta per orbem,
Protinus infelix te sine facta queror.
Quid me Gallorum quod sim de sanguine regum
Orta iuvat? sine te nam iuvat inde nihil.
Heu, quis non clamet, quis non crudelia dicat
85
Astra, quit aut tantis temperet a lacrimis,
Cum domini videat frigentia membra perempti
Atque datum nigris corpus inane rogis?
Quis ferat, heu, si vulneribus, fera Parca, supremum
Es modo tam crudis ausa necare Ducem?
90
Quid fieri non posse putem, si maximus, heu, qui
Nunc erat effuso sanguine tingat humum?
Nec fuit indignum vos, impia fata, nefandis
Coniugis ora pii sic temerasse modis?
O, tantum spatiique datum mihi forte fuisset
95
Fortunae ut possem vulnera saeva pati!
At mihi tam subitus casus, tam tristis et atrox,
Te rapit ut prope sim nescia facta mei.
Dum stupeo, vereor subitis ne exterrita monstris
Vt Niobe fiam nunc ego dura silex.
100
Inter spemque metum dubito seu vivere credam
Te modo, seu fato succubuisse gravi.
Vix oculis possum suadere miserrima nostris
Tam cito te, Princeps, ut cecidisse putent,
Cum modo conspicerent te, quo florentior alter
105
Non fuit, in tantis regna tenere bonis.
Non ego fortunam muto neque tristia fata,
Terminus is vitae si tibi dandus erat;
Te vis ne raperet volui, sed febris inhaerens
Inque novem saltem continuata dies,
110
Dum me tale meum docuisset ferre dolorem
Tempus et ut nossem tristia quaeque pati.
At modo tam subitusque furor te sustulit aut nex
Tam cita ne possim consuluisse mihi.
Quid tot nunc equitum turmae peditesque cadentem,
115
Hei mihi, te, coniunx tam mihi culte, iuvant?
Quid tibi nunc prosunt, Princeps, tot regna, tot urbes,
Gallia quodque ingens paruit ante tibi?
Quid tibi quod pater ante fuit Franciscus in armis
Sfortia vel bellis tam bonus ille novis
120
Vt neque dum pugnasque ciet, dum castra suburget,
Dumque gravi fortes conserit hoste manus,
Pugnando caderet victusque miserque subiret
Supplicis externas more subactus opes,
Invictus quoniam tulit e certamine palmas
125
Semper et hostili caede cruentus erat?
Hunc adeo, Fortuna, patrem timuisse supremum
Debueras, manibus saepe repulsa suis,
Vt neque sic magnum scelerato vulnere natum
Perdere tam iuvenem saevior ausa fores.
130
Quid memorem Cosmum Medicen Cosmique nepotes,
Vir quibus ingenti iunctus amore fuit?
Hic ita cum Tuscis esset sapientior unus,
Dum Medica patrias temperat arte domos,
Vt, dea, te victam penitus superasse feratur
135
Inque tuas Medices vincla tulisse manus,
Hunc ita debebas cunctos venerarier annos,
Vir meus ut socio cultus honore foret.
At nihil est tutum fatis: fortuna tenorem
Acriter, heu, sequitur semper acerba suum.
140
Sed tamen usque tuis manibus licet omnia vertas
Sintque vel arbitrio quaeque ruenda tuo
(Pro, scelus!) ac tanto privaveris inde marito
Me modo dum sanctos, heu, colit ille deos,
Non facies ut fama viri, Fors diva, perempti
145
In tantis pereat, diva superba, malis:
Nam, dum Bebriacis populis, sanctissime coniunx,
Civibus atque meis iura petita dabo,
Te duce cuncta geram: tua nam mihi semper imago
Ante oculos stabit rite colenda meos.
150
Hanc ego dum vivam semper venerabor, ut ante,
Candidior mecum dum tibi vita fuit,
Vt, quamvis aliis fors invidiosa cadentem
Te tulerit, tanti causa maligna mali,
Mortuus aut reliquis modo sis, clarissime coniunx,
155
Et tua sint nigro iam data busta rogo,
Tu Galeaze, tamen, cultus velut ante solebas
Semper honore pio, tu mihi vivus eris."