Naldo Naldi carmina varia, 7

Testo base di riferimento: W. L. Grant, 1974

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


7. ELEGIA

Ad Laurentium Medicen virum clarissimum

Ipse dies medium cursu traiecerat orbem

      Tempore quo torret Sirius arva canis,

Cum sitiunt herbae, patula pecus atque sub ulmo

      Vitat Apollineas per loca blanda faces,

5

Cum mihi, quaerenti serpentem fallere somnum,

      Surripit atque oculos occupat ille meos.

Hic, cum per mediam vidissem clara quietem

      Sidera Lucifero quae nituere magis,

Aspexi cupide, sed erant ita iuncta nitenti

10

      Corpore, quae fuerant astra benigna duo,

Vt, cum bina foret rutilanti stella decore,

      Protinus haec eadem visa sit una mihi,

Non aliter quam cum summo Venus ipsa Tonanti

      Iungitur et radios miscet utrimque suos.

15

Cum tamen inspicerem quis tam novus unde veniret

      Fulgor et huic duplex causa vel una foret,

Cognovi geminam gemina sub imagine formam;

      Vt reor, exstiterat natus hic, ille pater:

Nam Petrus hoc sidus Medices habitabat, at illud

20

      Cosmus erat Patriae visus habere Pater.

Vt vidi (quoniam nota mihi maior imago

      Exstitit, et maius fulsit ab ore decus)

Corrueram, tremulis valui nec sistere plantis:

      Sic mihi divinus concutit ossa tremor;

25

Sed me, quae fuerat Medici clementia, Cosmus

      Hac monet, atque humili sublevat inde solo:

"Stulte, quid addubitas? aut nos, meliora secutos

      Fata, quid horrescis? sit procul iste timor!"

Dixit; et ex oculis nubem rapit inde tuentis

30

      Lumina quae fuerat visa tenere mea.

Hinc ait: "En, ego sum quem candida iura ferentem

      Saepius assueras visere, Nalde, domi.

Filius hic Petrus est, cui cum mandata dedissem,

      In superos Tusca raptus ab urbe Lares,

35

Vt patriam coleret, patriam tueretur ab hoste,

      Dum Iove cum summo tempero utrumque polum,

Advolat huc citius fatali sorte: parentem

      Visendi meme tantus adegit amor.

Sed quid, Nalde, nepos Laurentius? excitat ardor

40

      Hunc meus ut condat nomen in astra suum?" -

"Scis bene," respondi," cum candidus aetheris heros

      Et sis et noscas quicquid in orbe manet.

At, si forte cupis de me quoque nosse quod ille

      Efficit in terris, id breve, Cosme, feram.

45

Pace tua dicam vobis quodcunque daturus

      Sum modo, Cosme, tamen, sum, Petre, pace tua;

Ille regit Tuscosque patres Lydosque Penates

      Tam bene, tam facili doctus utrosque via,

Vt, quod vos aliquo quondam faceretis in imo

50

      Orbe labore duo, nunc agat unus idem,

Vnus idem faciat iam nunc sine viribus ullis

      Corporis, ingenio nixus id omne suo,

Tam bona prosperitas unde est modo civibus ipsis,

      Tuscos unde manet tam bona prosperitas,

55

Vt leo Tyrrhenus spatietur ubique solutus

      Carceribus quibus hic ante retentus erat,

Innocuusque viros penitus versetur in omnes

      Nec quemquam, posita nunc feritate, petat.

Quin ovis atque lupis ultro venit obvia saevis,

60

      Quemque prius timuit, non timet agna lupum."

Haec ego; tum pater arridens, "Quae gaudia verbis

      Protinus accipio quantaque, Nalde, tuis!

Sed tu quid geris in terris? quae cura tenet te?

      Quid facis? an aliquid, publica res quod habet?"

65

Hic ego: "Nil equidem facio, nisi vota frequenter

      Semper ut id maneat quod gerit ipse nepos,

Vtque ratum fiat tempus vel in omne futurum

      Civibus ille bonum quod dabit usque suis.

Cetera, Cosme pater, non ulla negotia curo,

70

      Securus Musis sacra referre piis;

Saepius unde gravis totiensque invasit egestas

      Dum me Parnassi per iuga raptat amor,

Vt, nisi uterque nepos opibus iuvasset amicis,

      Mi nisi vestra domus saepe tulisset opem,

75

Iam nunc hac tristi fatorum sorte perissem,

      Cogerer ac patrios deseruisse Lares.

Nam quod constituit de me Laurentius olim

      (Saepe quod ante quidem rettulit ille mihi)

Iam nunc in tempus Medicen sapientibus ipsum

80

      Consiliis aliud, Cosme, referre puto,

Ille dies donec quem cogitat esse futurum

      Venerit et factis certa sit ansa novis."

Vix ea finieram, cum me gravioribus ille

      Prospectans oculis talia voce dedit:

85

"Si nihil est aliud caro quod, amice, nepoti

      Obstat ne faciat quae facienda putat,

Exspectare diem nisi, dent quem fata benignum

      Quique sit optatis ultima meta tuis,

Dicito ne dubitet; nam Iuppiter ipse, iubenti

90

      Omnia cui parent, cui mare, terra, polus,

Protinus instituit iam tempus ab ordine fati

      Rebus ut hoc aptum sit modo, Nalde, novis,

Vtque illos animo quos iam Laurentius acer

      Concipit accipiat curia Tusca viros.

95

Hoc duce nam veluti Pisana in moenia Musis

      Publica iam sedes res dedit ista piis,

Vt, quotiens illuc accedere maluit heros,

      Obvia facta suo sit sua turba patri,

Sumptibus utque iterum patriae iubet ille vocari

100

      Ad vos quos vobis Attica terra tulit,

Scilicet ut fidibus quoque sit qui doctus in urbe

      Etrusca Graecis illius acta canat,

Sic decet ut patrios vates modo publica cura

      Adiuvet et sedes comparet his aliquas

105

Hic, ubi, Laurenti, duce te bene cuncta geruntur

      Publica, consiliis usque gerenda tuis:

Nam, cum multa meo iam constituenda nepoti

      Sint ibi divinis facta canenda modis,

Convenit ut, quae iam peraget bene publicus auctor

110

      Plurima Tyrrhenis gesta probanda viris,

Sint ibi vel plures qui publica quaeque canentes,

      Nati, Petre, tui nomen in astra ferant.

Ergo age, dic ne se venturas lentus in horas

      Differat (e<n>, rebus stant sua fata bonis!)

115

Plura nec exspectet iam tempora: nam fugit aetas

      Ocior ac celeri pervolat illa Noto;

Nec se respiciat positum iuvenilibus annis,

      Nec fatum vestro par putet ille suum:

Namque nepos, ternae veluti cecinere sorores,

120

      Vt placitum Parcis hoc fuit ante tribus,

Quattuor hinc poterit Saturni evincere cursus

      Ac vitae longas exsuperare vices;

At reliquis brevior sors est, mihi crede, futura:

      Vos breve per spatium mors cita quosque manet;

125

Vt, multos si nunc velit exspectare per annos

      Vt magis hanc facilem praebeat ansa viam,

Deficiant illi penitus quos doctus honestos

      Esse cupit, doctis quis favet ille viris.

Neve ullus moveat carum, dic, Nalde, nepotem,

130

      Illius aut verbis ducat inesse fidem

Qui putet in reliquum posthac rationibus ullis

      Tempus ad haec melius constituenda dari;

Sed, monitis hominem, graviter solatus amicis

      Haec agat ipse tamen dicta probanda mea.

135

Crescit enim virtus caelesti sorte nepotis;

      Nunc ea quae genuit stella benigna viget,

Cum modo, quae iam tunc, duo sidera summa niterent,

      Tempore quo lucem coepit inire novam:

Nuper enim Titan spargebat lumine terras,

140

      Orbis et in medio Iuppiter altus erat;

Herculei subeat ferventia terga Leonis

      Cynthius, ut vires augeat inde suas,

Piscis in aetherei Saturnius aede vagatur,

      Hic ubi, Nalde, Iovi maximus exstet honos.

145

Siquis at exstiterit qui nunc faciunda negavit

      Haec sibi quae citius rite gerenda puto,

Haec sibi quae citius rite gerenda puto,

      Primus erit, post rem qui talia facta libenter

Laudibus inde quidem tollat in astra novis:

150

      Tantus honos verbis, tanta est reverentia rebus,

Quae gerit egregia doctus ab arte nepos.

      Nec secus eveniet quam vos male sumere contra

Cum Volaterranos compulit arma furor:

      Rumor enim vestras vixdum pervenit ad aures

155

Nuper ut in sociis bella moventur agris,

      Cogitur Etruscus praeconis voce Senatus

Cum citus, ut patriae consulat ille suae;

      Iamque rogabantur quae sit sententia patres,

Qua scelus hoc tantum quisque repellat ope;

160

      Bellaque iam multi multa ratione, sed illa

Mensibus exactis suscipienda putant.

      Quos tamen inde nepos verbis ita grandibus acer

Confutat atque suum cogit inire modum,

      Decretum ut fieret Medices quodcunque putasset,

165

Quicquid et ingenio censuit ille suo.

      Nec mora: militibus cinguntur perfida Tuscis

Moenia vel trucibus vix adeunda feris.

      Non tamen hinc hostis longa obsidione tenetur,

Seque diu longis credidit ille iugis;

170

      Nam bonus innocuos deus adiuvit: omnibus idem

Iniustis poenas intulit usque graves.

      Sic breve per spatium paucis superata diebus,

In Volaterranis oppida celsa cadunt,

      Atque luunt poenas, sceleris dum quisque nefandi

175

Fit reus atque malos comparat arte dolos.

      Gaudia quanta tuli, magnum cum ferre nepotem

Hinc ego prospexi longa trophaea domum,

      Cum vidi longos illum ductare triumphos

Ex bello cuius maximus auctor erat,

180

      Ille quod auspiciis Medicum bene gessit et arte

Vt patriam patriae servet ab hoste pater!

      Ergo, velut primi fuerant qui facta frequentes

Laudarunt, fieri quae vetuere prius,

      Quilibet eventum postquam videre supremis

185

Rebus ut hoc melius nil reperire queas,

      Sic modo continget: qui facta licentius ante

Carpserit, haec eadem quae probo, Nalde, diu,

      Post, ubi quis fructus, quis honos erit inde videbit,

Commoda quot res hinc publica summa feret,

190

      Extollet tandem summa tum laude nepotem.

Qui tanti fuerit conditor ante boni,

      Quique piis sedes dederit quoque vatibus intra

Moenia, ne Musis longius erret honos,

      Dic agat haec igitur: putet hinc sibi, Nalde, futurum

195

Me titulis ut avum, vincat ut ille patrem.

      Nec tamen invidia premimur: nam livor ab omni

Mente quidem superum longius omnis abest;

      Gaudia sed capient tot me, cum forte videbo

Pro Musis Medica quae geret arte nepos,

200

      Vt nihil exstiterit Petri quo maxima proles

Me magis in reliquum, Nalde, iuvare queat."

      Dixerat; et somnus qui me nimis altus habebat

Deserit, atque breves culpo fuisse moras.