Naldo Naldi carmina varia, 6

Reference basis text: W. L. Grant, 1974

Editing of the digital edition: F. Boschetti


6. CARMEN DE VIRTVTE

Ad Cosmum Medicen

Cum, Tusci patres et Florentina iuventus,

      Temporibus videam multa notanda meis,

Sic Nemesis vitii paene exsuperantis honesta

      Me movet hoc ipsum ne tolerare queam.

5

Nam, cum summus amor summae hunc virtutis haberet

      Qui sua tam nobis scripta severa dedit,

Cogor ut ardores satyri (quibus acer in omnes

      Invectus iuste torquet agitque malos)

Nunc imiter, vires quantum mihi ferre valebunt

10

      Et dabit ingenii vis quoque parva mei.

Hinc ego principio quae sunt dicenda sub ipso

      More mihi insolito versibus ista dabo;

Siquid ut ardoris cepit Iuvenalis ab ipsis

      Carminibus quibus est usus in omne genus

15

Et quibus est alacer factus magis, ut bonus inde

      Acrius exagitat quae vitiosa putat,

Sic, dum flagitio quae sunt commissa nefando

      Insequar atque bonos dum super astra feram,

Non nihil accendar numeris, quibus utar ut acri

20

      Mente magis valeam verba referre mea.

Consuevere quidem verbis gravioribus illud

      Exagitare malum quo mens animusque laborant

Et procul a nobis removere salubriter, ut nos

      Purgati tandem vitio careamus iniquo.

25

Sic, ubi pulsa satis contraria prorsus honesto,

      Inde replent animos nostros virtute magistra;

Namque nefas, quicquid purum est, temerarier ullo

      Impurum quod erit, sicuti veneranda Platonis

Divini praecepta monent; ita rursus id ipsum

30

      Quod reor esse malum prius exstirpare putabo,

Dum referam vitio quae dira creantur ab ipso;

      Post mihi siqua satis dabitur bene posse facultas,

Dicere temptabo sacros virtutis amores,

      Nos quibus accensi fugiamus iniqua libenter

35

Et bona quae fuerint duce sic virtute sequamur,

      Simus ut exemplo his non tantum vita tenet quos,

Sed qui post venient nostri memorentur honores.

      Nam magis optandum quid sit quam pectus, ab omni

Sepositum vitio, morsu liventis edaci

40

      Invidiae caruisse, quod est ea causa malorum

Summorum meditans aliquid grave semper in omnes?

      Illa vel integros populos deducit in arma;

Saepius inter se luctantur fortiter idem

      Caedibus adversis: nam sanguine pascitur atro;

45

Destruit haec urbes socias regesque propinquos

      Vulneribus crudis, ac, lubrica pectore serpens,

Inficit, heu, diro sic turgida corda veneno,

      Acriter exstincto de regno ut pugnet amore

Invidus, inde sacros ausus temerare Penates,

50

      Ausus et inde manus venerando inferre parenti.

Testis erit quondam Cretae qui regna tenebat

      Saturnusque senex, nato depulsus iniquo

Hic, ubi sunt urbes centum, sunt ubera terrae

      Pinguia; namque patrem graviter sic saevit in ipsum

55

Natus, ut imperium summo rapuisse parenti

      Non dubitaret, inops rationis iniqua vetantis,

Impius atque manus in viscera ferre paterna,

      Isset in Italiam fugiens nisi, qua sacer albo

Vertice, qua Tuscus leni fluit agmine Tibris.

60

      Invidia gravius non invenisse feruntur

Tormentum, quicunque genus meditantur acerbum

      Poenarum, saevi Siculi quicunque fuere tyranni.

Haec consanguineos audet scelerare, nec ipsis

      Fratribus haec parcit; graditur per templa deorum,

65

Saeva, nec abstinuit caedes agitare nefandas,

      Dum pia vota deo fierent, aut sacra per aedem

Dum celebrarentur sacram faceretque sacerdos

      Verba quibus summa revocaret ab arce Tonantem

In terras actumque aris libaret honorem.

70

      At male quam peccant animo qui semper avaro

Abstinuere suis rebus, fecere nec ullis

      Inde viris partem licet usque petentibus aequam!

Dicere fert animus quisnam tam sufferat istas

      Tristis avaritiae sortesque manusque rapaces

75

In genus humanum, quales nec dira Celaeno

      Dicitur aut Strophades quondam tenuisse sorores,

Tempore quo dapibus Phrygiis nocuere volantes

      Sedibus ex illis quibus hae latuisse feruntur,

Clausa domus prior est postquam, mensasque nefandas

80

      Deseruere (malis hominum nam gaudet acerbis

Quaelibet, ac manibus miseros circumvolat uncis).

      Hac infecta domus nimium sordescit habendo

Omnis; et ingeniis hominum nocet improba, sordes

      Fert quod iniqua graves illis qui parcere parto

85

Constituere viri suaves neque tangere mensas.

      Haec imbuta malis animum corpusque venenis

Inficit, atque viris languentia pectora reddit.

      Haec tenet, haec, auri studium quoque semper habendi

Quod nemo sapiens umquam cupit ipse, nec ulli

90

      Persuadere parat velit exitiale subire

Munus, et est omni quod tempore triste futurum

      Omnibus. ad quid non hominum fera corda subornas,

Auri saevus amor? spoliis gaudere propinqui

      Instruis, atque manus maculare in sanguine diras

95

Illius, est fidei qui credidit omne tuae sic,

      Nullus ut huic sortis possit nocuisse malignae

Impetus, aut possint Troiae mala fata cremandae

      Invertisse fidem Polymestoris, unde futura

Certa salus puero foret exspectanda misello.

100

      Sed quantum spes falsa quidem mortalia vexat

Pectora! seu contra quam quis putat illa resultat!

      Perfidus ille et enim, postquam ultima fata tulere

Troianos, iuvenem clam ferro obtruncat, ut auro

      Vi potiatur eo secum quod vexerat olim

105

Tum Polydorus, ubi sortis putat usque malignae

      Vitavisse vices; sed amor sceleratus habendi

Omnia perrumpit sanctissima iura: nec ulli

      Parcit, et est saevis crudelior usque tyrannis.

Ille facit patres rebus sic parcere partis

110

      Vt nati pereantque fame pereantque maligno

Victu, neve domus possit superesse, quod illis

      Deficiat suavem valeant quo ducere vitam.

Sed privata quid haec memoro? respublica certe,

      Hoc evicta malo, ruit in letabile vulnus

115

Et ruit atque boni quod habet male perdit, et omnes

      Rursus opes quibus haec fuerat ditata relinquit,

Imperioque caret quo maxima quaeque solebat

      Vertere, quo diros poterat domitare tyrannos

Et quicquid lati cunctis viget orbis in oris.

120

      Vt reliquos taceam, docet hoc Romana propago

Motus avaritiae quantum valet acer in omnes.

      Nam peragenda licet multa vi bella subiret

Externasque gravi superaret robore gentes,

      Viribus illa tamen postquam sic aucta fuisset

125

Vt sua iam possent in viscera vertere ferrum,

      Romani inter se civilia bella moventes

Haec ob avaritiam miseri gessere nefandam,

      Quilibet hinc plures ut opes cumularet habendas

Et data cuique foret ditandi copia maior

130

      Et gravis argenti sitis expleretur et auri.

Hinc male res est gesta domi, foris atque fuisse

      Dicitur; hinc Tomyris Crassum male multat, ut ille

Praemia digna ferat: cupienti plurima victrix

      Plura quoque ingessit, liquidumque per ora metallum

135

Fudit et ignito fera viscera torruit auro,

      Vt quod avarus egens noctesque diesque cupisset

Intra se Crassus cupido retineret in alvo.

      Singula quid refero? tot sunt inventa per urbem

Pectora tam diro cupiendi infecta veneno

140

      Romuleam, tenuit tot amor sceleratus habendi,

Barbarus ut cum iam victusque Iurgurtha subiret

      Moenia Romulidum Latioque recederet orbe

Versus in urbanas moles oculosque retorquens

      Diceret: "Vrbs o quam primum peritura!", quod illic

145

Publica cuncta forent venalia, quisque quod illic

      Auri captus erat saevaque cupidine civis.

Sed, licet ista quidem quae diximus omnia late

      Publica pessum dent rectis contraria votis,

Non minus ipsa tamen respublica laeditur hac quae

150

      Sic mentes hominum pervertit - taetra libido

Corporis -, obmissa quae sic ratione facessit

      Omnia, nil recti gerat ut neque nominis aequi

Ista quod exitium magnum ferat omnibus illis

      Qui dicunt: "Nihil est melius quam blanda voluptas!"

155

Et faciunt etiam quicquid iubet illa libenter.

      Haec prius, haec, animum movet alta e sede, nec ipsum,

Heu, sinit egregium quicquam meditarier usquam,

      Sed furit assidue saevaque libidine fertur.

Corpora quin etiam consumit et acriter urget

160

      Haustibus assiduis in apertas undique mortes;

Nam nihil est gravius miseros quod adurat amantes

      Quam Venus, et caeci stimulos admittere amoris.

Adde quod hic sacrae non religionis honore

      Tangitur, atque focos sacros contemnit et aras

165

Qui putret in Venerem, Veneris male concitus oestro,

      Oblitus decorisque sui, miser, atque salutis,

Oblitusque sacri quodcunque reponitur aris.

      Quid referam poenas quantoque dolore laborent

Qui Veneri indulgent, fibris ut et ulla renatis

170

      Non datur inde quies, iecur immortale quod illis

Roditur, et miseros vultur depascitur artus?

      Haec facit addictos Veneri rationis egentes,

Neve domus tantum ruit hac privata, sed ipsae

      Vrbes inde cadunt: subit inlaetabile vulnus.

175

Inde Phrygum moles rapidoque cremantur ab igne

      Moenia Dardanidum, tantique incendia belli

Femina sola dedit, veluti decantat Homerus.

      Namque Paris saeva turpique libidine captus,

Perdat ut inde suos ac se patriamque suamque,

180

      Ledaeam rapiens Helenam satiavit amorem,

Perditus, hospitiique sacros violavit honores.

      Aspice quanta paras patriae mala, turpis adulter,

Quamque noces Phrygibus Troiaeque Penatibus! in te

      Graecia tota ruet! surgit grave laesus Atrides,

185

Pluribus ac verbis agit in fera bella Pelasgos!

      Improbe, quid facies? iusta ratione moventur

Iureque te contra pugnant. deus aequus honestae

      Vsque favet causae, causamque relinquit iniquam.

Nec mora: iam Teucri longa obsidione tenentur

190

      Vt gravius pereant. hinc fracti viribus omnes

Sunt ubi, sunt et opes fractae, Troiana iuventus

      Fessa ruit, postquam fortis ruit Hector et ipsum

Deseruit moriens Priamum Phrygiosque Penates.

      Denique tum patriae vidisti incendia lapsae

195

Vidistique capi matrem carasque sorores,

      Cassandramque trahi templis adytisque Minervae,

Crinibus, heu, sparsis in caelum lumina tendens,

      Expetat a superis ut opem captiva: sed illis

Cunctis Iuno tibi placidas gravis obstruit aures.

200

      Ipsa dies me deficiat si cuncta referre

Pessima nunc statuam dederit quae blanda voluptas

      Quaeve det assidue, dabit et mortalibus aegris

Ni ferat auxilium praesto sapientia nobis

      Ad quodcunque malum tristissima fata minantur.

205

Nam modo si vitium volumus vitare nefandum,

      Est opus ut nobis sapientia cuncta ministret.

Sic aderit virtus subito concessa deorum

      Munere; stultitia dabitur caruisse potestas,

Quae mala cuncta gerit: dabitur caruisse, quod omne

210

      Possidet egregium, quod habet sapientia primum.

Hanc tibi divini poterit nova Musa Platonis,

      Hanc tibi Socraticae poterunt praestare Camenae

Partibus ex cunctis, nihil ut iam desit eorum

      Quae tibi, quae vitam valeant fecisse beatam.

215

Hanc ubi purgatis animis habuisse licebit

      A gravibus vitiis, hic nos quae surgere regna

Cernemus, quale imperium, quantumve futurum!

      Quare agite, o iuvenes, vestras huc vertite mentes!

Ne dubitate fidem verbis adhibere quibus me

220

      Edocet his patribus ducibus modo noster Apollo,

Quo dicente nihil fallit, nihil intrat in aures

      Quod non sit verum, quod non sit et ore notandum

Pierio deus hoc non verior alter habetur

      Vtque pii vates priscique dedere poetae.

225

Sic vitandorum virtus tot causa malorum,

      En, erit; hac duce nos vitio purgabimur omni,

Cuius forma nitet tantum, tantumque decoris

      Continet ore suo, tantumque refulget in omnes,

Vt, si nos oculis spectare tuentibus illam

230

      Possemus facie, seu quam formosa videtur,

In nobis miros sapiendi gignat amores,

      Nutriat igniculos dat quos Natura Creatrix

Cuique viro primum subeunti lumen ab ortu

      Nascentis vitae; quos si bene vertat in usum

235

Vivendi recte, sapiens erit ille futurus,

      Sic, queat ut verbis homines quoque dulcibus acres

Ac ritu solitos vitam duxisse ferarum.

      In coetus revocare novos, urbesque vel unus

Condere quas habitent, quibus ille suasit honestum

240

      Esse quod et gravibus praeferre laboribus omnes

Debent, assuetaeque diu fera commoda vitae

      Spernere, quo legesque velint et iura tueri,

Quo vires domuisse suas patiantur, ut inde,

      Quicquid erit sanctum iustumque, libenter id ipsum

245

Amplecti potius cupiant potiusque sequantur.

      Quas urbes ubi condiderit, pia iura vir idem

Constituet templumque sacrum sanctumque Senatum

      Omnibus, ac ponet mores legesque tuendas

Et moderator erit populi praecepta sequentis

250

      Optima; quem matresque virique sequentur ovantes,

Dum pia sacra focisque feret, celebrabit et idem

      Quicquid erit casta pro religione gerendum,

Non aliter quam cum sunt Orphea rite secuti

      Egressique lupi silvis leporesque fugaces,

255

Mulcentem pariter fidibus lapidesque ferasque.

      Inde bonas itidem sapiens invenerit artes:

Nutriet inventas; idem dabit optima cunctis

      Et mandata viris, quibus inde iubebit eisdem

In virtute bonum meditentur ut esse vel omne

260

      Ponendum, tauro ignito licet ille cremetur

Quem tenet aut virtus aut cum virtute facessit

      Quaelibet. illa potest hominem praestare beatum,

Sola potest et opes regum superare vel omnes

      Persarum, quamvis auri metalla caventur

265

Illic plura, lapis quamvis pretiosior auro

      Illic adinventus iam sit quoque multus, et aurum

Flumina multa quidem referant tribuantque relatum.

      Hac duce rex Macedum Persas domitavit et Indos;

Hac duce sunt rerum satis imperioque potiti

270

      Orbis Romulidae: nam dum virtutis honores

Amplectuntur erant domini toto orbe timendi.

      Hinc sibi parentes populos fecere, vel omnes

Externas duris gentes domuere sub armis,

      Nullus ut exstiterit tam saevus in orbe tyrannus

275

Qui vires non, Roma, tuas trepidaret et acri

      Imperio parens tua iussa facesseret ac te

Esset uti dominam summo veneratus honore.

      Salve, magna parens pariter rerumque bonarum,

Expultrix eadem vitiorum maxima, salve!

280

      Salve, virtutis sapientia mater alumnae!

Vt prisci quondam, tibi templa dicamus, et aras,

      Ponimus atque sacras epulas: te namque magistra

Exuerint silvestrem animum quicunque feroces

      Ante fuere viri, mitisque acceptus eisdem

285

Est habitus, valeant quo sacra resumere iura

      Vrbibus in mediis, valeant meditarier artes

Vsque bonas, quibus aeque nos patriamque domumque

      Temporibus, diris bene composuisse queamus.

Gaudia quanta manent illos, quantamque subibunt

290

      Laetitiam, qui sponte sua peiora relinquent,

Deteriora sequi nolent, at semper ad illa

      Convertent animum quibus, utiliora secutus,

Sic mentem vitamque suam componet honesto

      Quilibet, ut quae sunt mala dira repellere possit,

295

Possit et ut vitium sic exstirpasse malignum,

      Vt mens ipsa quidem sit candida facta nec ullas

Admittat maculas! quam laetus et ille futurus

      Rursus erit, natosque suos suavesque nepotes

Qui bene componet, famulos, propriosque Penates,

300

      Qui vero patriamque suam patriosque Laresque

Sic reget imperiisque bonis ac legibus aequis

      Vt vires tandem latum diffundat in orbem!

Non memorare queam quam praemia certa dabuntur

      Cuique bono civi patriam qui temperat aequo

305

Iure, nec in se<se> male publica quaeque retorsit

      Munera, verum adeo patriae studuisse videtur,

Pro illa ut statuat suavem deponere vitam,

      Si sit opus; nam non tantum sibi magna parantur

Praemia dum vivit, sed mox, ubi vita recessit,

310

      Hinc locus in caelo datus est super astra supremus,

Sedibus hic ubi perpetuis aevoque fruatur.

      Ergo iussa pius quae tradit Apollo sequamur,

Et praecepta dei capiamus honesta monentis,

      Praesertim cum sit dux optimus, optima cuique

315

Tempus in omne ferens, patrias qui temperat urbes

      Sic virtute nova sapiens, sic cuncta gubernat

Publica tam gravibus monitis, tam legibus aequis,

      Vt queat hinc omnes tandem fecisse beatos.

Te duce nam, Medices, ubi tu vestigia fraudis

320

      Susteleris priscae, nobis quae pauca supersunt,

Sponte sua fruges nobis dabit optima tellus

      Cunctaque divini tum flumina nectaris ibunt.

Non abitura iterum terras Astraea reviset;

      Haec apud et sedes te condet amica supremas;

325

Stabit in erecto viridi de marmore templo

      Quod tu condideris: sic aurea saecla redibunt,

Qualia Saturno quondam regnante fuere,

      Quaeve sub Augusto fuerant, ubi quaeque maligna

Expulit, et pacem iussit regnare per omnes.

330

      Hinc quoque Pierides, pulso de fronte timore,

Quam male tristitiam bellis cepere remittent,

      Cantabuntque tibi tot carmina sancta merenti

Quot duce sub prisco prisci cecinere poetae.

      Sic tua sunt veluti celeberrima facta per orbem,

335

Facta Sophocleo bene commemoranda cothurno,

      Nomen erit summumque tuum. tua fama perennis

Inque dies surgens erit haec tua gloria maior:

      Inde novis, Medices, veterum superabis honores

Astraque sublimi splendentia vertice tanges.