Naldo Naldi epigrammaton liber, 38

Reference basis text: A. Perosa, 1943

Editing of the digital edition: M. Rossi


38. ad Bernardum Bembum de carminibus ad eum missis,
quae longe antea scripsisset

Bembe, quod a puero cepi modularier olim,

      Carminis exemplum nunc ego mitto tibi.

Cuius et in primo spectabis, amice, libello

      Quas amor in miseros ventilet usque faces;

5

At liber inde dabit, fallor nisi, Bembe, secundus

      Quicquid et in varios haec mea Musa canit;

Tertius hinc Medicum summos meditatus honores

      Dicet Apollinea facta canenda lyra.

Ergo, siqua tui vatis tibi cura supersit,

10

      Te precor haec hilari singula fronte legas,

Vt tibi cui notum quae mens animusque futurus

      Sit mihi Pieria bella referre tuba,

Haec quoque nosse queas teneris, Bernarde, sub annis,

      Quae lusit numeris prima iuventa suis.