Naldo Naldi epigrammaton liber, 15

Reference basis text: A. Perosa, 1943

Editing of the digital edition: M. Rossi


15. ad Octavianum Vbaldinum

Vbaldine, decus Phoebi, decus atque sororum,

      Quas sacra Permessi fluminis unda lavat:

Scripsimus in fratrem quod nunc gravioribus ausis,

      Carmen id, o princeps, te rogo, docte, legas.

5

Lumine sed placido: nam, si Federicus, honori

      Quae damus, haec frater sentiat esse tibi,

Non aliter quam si Phoebus probet illa, probabit,

      Ducet et ingenio digna futura suo.