Battista Guarini carmina 3

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Baptista Guarinus Lodovico Pictorio

 

Sollicito incipiens lustrare sedilia visu

      Te numero sensi prorsus abesse meo.

Ac veluti pastor gregibus solet ire relictis

      Amissam ut toto pectore quaerat ovem,

5

Sic percunctabar: vates Pictorius hic est?

      An statuit Xysti praesulis esse domo?

Te dudum morbo referunt iacuisse gravatum,

      Vt tua post paulo nuntia musa fuit.

Et dolui et lachrimas frater retinere nequivi,

10

      Corripiat fervens quod tua membra sitis,

Non ferus at si te dipsas calcata lacessat

      Aut tua nesseus torreat ossa cruor.

Aonidum increpui coetus phoebumque parentem:

      Quod cito te medica non relevasset ope.

15

Sed deus hanc sacro fudit de pectore vocem:

      Tum pulsus coepit noster abire dolor.

Mox tuus exsurget morbo Pictorius illo

      Et ludo incipiet sospes adesse tuo.

Castellus vestri notus Podalirius aevi

20

      Febribus efficiam cogat ut esse modum.

At quemcumque dedit membris amor improbus aestum

      Tollet acidaliis fontibus alma Venus.

Quicquid languoris Musarum induxerit ardor,

      Castaliis Erato sedula vincet aquis.