Battista Guarini carmina 2

Reference basis text: S. Pasquazi, 1966

Editing of the digital edition: M. Sartor, 2023


Clarissimi oratoris et poetae Baptistae Guarini Lodovico Pictorio Ferrariensi epigramma

 

Quod petis en faciles tibi di Lodovice dederunt

      Vt Baptista tuae diligat artis opus.

Quod qui non faciat, scythico vel sanguine cretus

      Vel puto viperea carpitur invidia,

5

Carmina cum priscis non indignanda poetis

      Ingenii fundat vena benigna tui.