Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 3, 23

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


23. ad Laurentium Medicen

Vt bene conveniunt, per te quia clareat uxor,

      Clarici, Medices, nomina clara tuae,

Vt te, quod laurum nomen petat et tua virtus,

      Clarius urbe tua cernitur esse nihil,

5

Sic, superos, pulchra faciat te prole, rogamus,

      Tu velut es, clarum clara puella patrem.