Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 3, 14

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


14. aliud in eundem

Conservatores patriae satis esse tuendos,

      Hanc, quicunque putas, hanc venereris humum.

Cosmus enim Medices iacet hic, quo maior Etrusco,

      Dum regeret patriam, nullus in orbe fuit.