Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 3, 13

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


13. aliud in eundem

Fallitur hic, quisquis Medicen putat esse sepultum

      Cosmum, vivit enim, pars meliorque viget.

Illius hac cineres, fateor, conduntur in urna,

      Cosmus at in superas se tulit ipse domos.