Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 2, 14

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


14. ad Laurentium Lippium

Lippus erat priscus, lyricis cui versibus olim

      Romanus primas usque daret populus,

Lippius agnomen tibi; nunc quoque carmen eburno

      En lyricum plectro Musa benigna dedit.

5

Quam prope conveniunt igitur tua nomina Lippo,

      Tam prope et ingenio sitis uterque pares.