Raffaele Zovenzoni Istrias 3, 2

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Monodia in Hierusalem

Lusimus in teneris Venerem lascivius annis,

      Lusimus unguentum, pocula, serta, iocos.

Crinis inest cano capiti, ver fluxit et aestas,

      Praestat in autumno carpere poma senem,

5

Praestat et excussis caput hoc foedare corollis

      Quum deus humana caeditur ecce manu,

Figitur et crucibus, madet heu calvaria tellus

      Sanguine: tu nati funera, mater, agis.

Impia Hierusalem, non hic deus ille superbas

10

      Perdidit in pelago qui Pharaonis opes?

Non deus ille, tuos totiens qui cladibus hostes

      Affecit, quo tu libera, semper eras?

Impia Hierusalem, non hic Holophernis ademit

      Cervices, non hic te dabat esse deam?

15

Adde quod iste tuis etiam praesepibus infans

      Vagit et hunc dominum bos et asellus amant.

Impia Hierusalem, non sidere cernis eoo

      Adventare magos qui sua dona ferunt?

Quo furis, Herodes, strictum cum comprimis ensem?

20

      Debetur gladiis non cruor iste tuis.

Impia Hierusalem scelus hoc parat: aera profano

      Sunt data discipulo, proditionis opus.

Illicet irrumpunt portis; orabat in horto

      Christus: agunt strepitum coniciuntque manus.

25

Tunc deus trahitur donec fora celsa Pilati

      Ingreditur; sedit hic praetor et ore tonat:

"Ite citi, comites, hominem prius urite loris,

      Inde coronatus sub cruce damna luat".

Sentit idem Cayphas, tuque, o saevissime, dirum

30

      Anna probas facinus Hierusalemque probas.

Mox pia membra dei multo tortore erubescunt,

      Pro dolor, heu audis vulnera virgo parens.

Sistra canunt prodeunt equites tolluntque maniplos

      Spectatumque nefas confluit unda nurum.

35

Procedit tandem Christus cruce pressus acerba,

      Procedit: vexant terga benigna canes.

Mater in hunc oculos dea conicit, ille parentem

      Agnoscit vultu plangit uterque solum.

Calcibus illi instant, lacrimans vix surgit Iesus

40

      Attollitque crucem cranariumque tenet.

Figitur hic brevibus clavis, caput angit achantus,

      Impia divino sanguine terra mades.

Hostibus erigitur devictis grande tropaeum,

      Saxa crepant, vultus atrat Apollo suos.

45

Impia Hierusalem, pro te deus ecce precatur

      Vt Pater ignoscat crimina tanta suus.

Ille comam quatiens fulmen quatit igne trisulco

      Quo petat infandum, nec mora longa, caput.

Flavia signa micant, Romanus in agmina Mavors

50

      Instruitur, properant in tua damna duces.

Impia Hierusalem, simul obsidione teneris

      Dira fames natos te iubet esse tuos.

Vi Titus irrumpit portas, ruit hostis in arcem,

      Capta gemis, numero corpora caesa cadunt.

55

Impia Hierusalem, natorum sanguine fauces

      Pasce tuas, fauces sanguine pasce tuas.

Hoc cecinere pii vates, cecinere Sibillae,

      Hoc cecinit quem tu figis iniqua cruci.

Impia Hierusalem, dic nunc ubi moenia, turres

60

      Et domus et latis festa theatra viis.

Dic ubi sunt dulces pueri dulcesque puellae

      Vir nurus et docti, curia densa, patres.

Pulvis et umbra iacent, lato captiva per orbem

      Duceris ut pateat crimen ubique tuum.

65

Nunc age, Hierusalem, satis o satia impia caelo

      Errasti: ad dominum vertere, Hierusalem.

Te pius expectat passis complexibus, audi,

      Te vocat: ad dominam vertere, Hierusalem.

Non fugiet: fixos clavo non conspicis artus?

70

      En vocat: ad dominum vertere, Hierusalem,

Vertere Hierusalem. Lentatur ad oscula cervix:

      Ad dominum mecum vertere, Hierusalem.